PL 158, col. 312

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

Spiritus sanctus principium sive creator. Si igitur
quamvis Pater sit principium, et Filius sit principium,
et Spiritus sanctus sit principium, non tamen
sunt tria principia, sed unum: ita, cum Spiritus
sanctus dicitur esse de Patre et de Filio, non est de
duobus principiis, sed de uno, quod est Pater et
Filius, sicut est de uno Deo qui est Pater et Filius;
si tamen dici debet Deus habere principium aut
causam. Principium namque videtur nonnisi rei incipientis
esse et causa nonnisi effectus alicujus; et
Spiritus sanctus nunquam incoepit esse, nec est effectus
alicujus. Quod enim incipit esse, proficit
de non esse ad esse: et nomen effectus, rei quae fit
aptari videtur proprie. Quoniam tamen verum
est Filium esse de Patre, et Spiritum sanctum de

Patre et Filio, si suo ineffabili quodam modo
intelligitur, quoniam aliter proferri nequit, dici non
incongrue potest Pater quodammodo principium
Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sancti.
Nec tamen duo confitemur principia; unum, Patrem
ad Filium; alterum, Patrem et Filium ad Spiritum
sanctum. Sicut non credimus alium Deum Patrem
de quo est Filius, et alium Deum Patrem et
Filium de quo est Spiritus sanctus, quamvis de eodem
Deo, sive de eodem principio suo quisque modo sit,
alter scilicet nascendo, alter procedendo; si quodam
singulari et ineffabili modo intelligitur
ista processio. Processio namque multis modis dicitur,
de quibus iste solitarius intelligitur, sicut nativitas
Filii singularis cognoscitur. Idipsum intelligitur
,
si dicimus Patrem esse causam Filii,
et Patrem et Filium causam Spiritus sancti. Non
enim duas possumus dicere causas, aliam videlicet
Filii, aliam Spiritus sancti, sed unam: quemadmodum
non duo dii sunt, sed unus Deus, de quo est
Filius et Spiritus sanctus.
CAPUT XIX [ al. XVIII].
Infringitur argumentum ductum ex eo quod Christus
expresserit solam Spiritus sancti processionem a
Patre.
Si autem quaeritur, cum Dominus dixit: Cum venerit
Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum,
Spiritus veritatis, qui a Patre procedit [(Joan.
XV, 26)]
: cur non addidit, et a Filio, vel a me si sic
voluit intelligi? Non est hoc inusitatum in dictis

illius, ut cum attribuit aliquid 58 Patri quasi soli,
vel sibi, vel Spiritui sancto; velit in aliis intelligi
quod in uno loquitur. Nam cum dicit: Beatus es,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.