PL 158, col. 313
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit
tibi, sed Pater meus qui in coelis est [(Matth. XVI, 17)]
.
Nonne ipse Filius et Spiritus sanctus intelligendus
est revelasse cum Patre? Quoniam enim Pater non
revelat per hoc, quia Pater est; sed per hoc,
quod Deus est, et idem Deus est Filius et Spiritus
sanctus; sequitur ut, quod revelat Pater, revelet
Filius, et Spiritus sanctus. Item cum dicit: Nemo
novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit,
nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare [(Matth.
XI, 27)]
, quasi solus Filius cognoscat et revelet
Patrem, et se; et solus Pater cognoscat Filium:
intelligendum est ibi revelare et nosse, tribus personis
esse commune; quoniam non per hoc, quod alii
sunt ab invicem; sed per hoc, quod unum sunt Pater
et Filius et Spiritus sanctus, cognoscunt et
revelant. Cum etiam dicit Patrem nosse Filium,
et Filium nosse Patrem, et revelare se et Patrem,
aperte vult intelligi quia Pater cognoscit Spiritum
sanctum, et Filius noscit et revelat Spiritum sanctum;
quoniam idipsum quod est Pater et Filius,
est etiam Spiritus sanctus. Similiter cum dicit: Qui me videt, videt et Patrem
[(Joan. XIV, 9)]
, non est
separandus Spiritus sanctus; quoniam qui videt hoc
in quo unum sunt Pater et Filius et Spiritus
sanctus, non potest videre unum de his tribus sine
aliis duobus. De Spiritu sancto quoque dicit ad apostolos: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit
vos omnem veritatem
[(Joan. XVI, 13)]
, quasi solus
Spiritus sanctus doceat omnem veritatem; cum
nec sine Patre, nec sine Filio doceat omnem veritatem.
Non enim per hoc, quia est Spiritus alicujus,
scilicet Patris et Filii et Spiritus; sed per hoc, quod
unum est cum Patre et Filio, id est per hoc quod
Deus est, docet omnem veritatem. Videtis igitur quomodo
in his quae proposui, quod uni quasi soli
attribuit, ab aliis duabus personis non possit
separari. Multa hujusmodi in sacra Scriptura
legimus: ut quod de una persona singulariter dicitur,
indifferenter de tribus intelligatur. Quidquid
enim de una persona pronuntiatur, de aliis pariter
oportet intelligi; nisi cum hoc, unde aliae sunt,
ut dixi, ab invicem obviare cognoscitur. Quapropter
cum credimus Spiritum sanctum de Patre procedere;
quoniam Deus de Deo, id est essentia Spiritus
sancti de essentia Patris, quae una est in tribus,
esse intelligitur: necesse est ut de Filio eum similiter
esse confiteamur, si Filius non est de illo; de