PL 158, col. 328

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

DISC. Ista nonnisi non intelligenti aut calumnioso
habes opus dicere. MAG. Redi ad id quod incoepisti,
et vide si non solum homini, sed et angelo potest
dici quia non habet quod non accepit
CAPUT II.
Cur videatur diabolus ideo non accepisse perseverantiam,
quia Deus non dedit.
DISC. Satis patet non minus angelo quam homini
convenire. Constat ergo quia ille angelus, qui stetit
in veritate, sicut ideo perseveravit, quia perseverantiam
habuit; ita ideo perseverantiam habuit, quia
accepit; et ideo accepit quia Deus dedit. Consequens
est igitur quia ille, qui in veritate non stetit,
quemadmodum ideo non perseveravit, quia perseverantiam
non habuit; sic ideo non habuit perseverantiam,

quia non accepit; et ideo non accepit, quia
Deus non dedit. Si ergo potes, volo ut ostendas mihi
culpam ejus; cum ideo non perseveraverit, quia
ille non dedit, quo non dante nihil habere potuit.
Certus sum enim, etiamsi non videam, non 63 illum
nisi juste a summe justo damnatum, nec sine
culpa juste illum potuisse damnari. MAG. Unde putas
consequi, si bonus angelus ideo accepit perseverantiam
quia Deus dedit, malum ideo non accepisse,
quia Deus non dedit? DISC. Quia si bono angelo datio
est causa acceptionis, puto non dationem esse
malo angelo causam non acceptionis: et si ponitur
non datio, video necessariam esse causam ut sequatur
non acceptio: et omnes scimus quia cum
non accipimus quod volumus, non ideo non datur,

quia non accipimus; sed ideo non accipimus,
quia non datur. Denique quoscunque legi aut audivi
facere quaestionem hanc: hac ratione eam, in
quantum memini constituunt; quia si bonus angelus
ideo accepit, quia Deus dedit, malus angelus ideo
non accepit, quia Deus non dedit: nec memini
me adhuc hujus consequentiae solutionem vidisse.
CAPUT III.
Quod ideo Deus non dedit, quia ille non accepit.
MAG. Nulla est tibi consequentia: potest enim
non dare, non esse causa non accipiendi, etiamsi
dare semper esset causa accipiendi. DISC. Ergo si
ponatur non dare, non necesse est sequi non accipere.
Quare potest esse accipere, etiamsi non sit
dare. MAG. Non est ita. DISC. Exemplo volo mihi

ostendas quod dicis. MAG. Si ego porrigo tibi aliquid,
et tu accipis; non ideo do quia accipis; sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.