PL 158, col. 327

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

nec facit, dicitur facere non esse. Quippe non
ille tantum dicitur facere aliquem nudum esse, aut
non esse indutum, qui eum despoliat; sed et qui
spoliantem, cum prohibere possit, non prohibet: sed
ille proprie dicitur hoc facere, iste vero improprie.
Cum enim iste dicitur quia fecit esse
nudum, aut non esse indutum, non aliud intelligitur
nisi quia, cum posset, non fecit ut non esset nudus,
aut ut maneret indutus. Hoc modo Deus
dicitur multa facere quae non facit: ut, cum dicitur
inducere in tentationem; quoniam non defendit a
tentatione, cum possit: et facere non esse, quod non
est; quoniam, cum possit, non facit esse. At si consideres
ea quae sunt, cum transeunt ad non esse,
ipse facit ea non esse. Quoniam namque non solum

non est aliqua alia essentia, nisi illo faciente;
sed nec aliquatenus manere potest, quod facta est,
nisi eodem ipso servante. Cum ipse desinit
servare quod fecit; non ideo id, quod erat, redit in
non esse, quia ipse facit non esse; sed quia cessat
facere esse. Nam et cum quasi iratus destruendo
aliquid aufert esse, non est ab illo non esse; sed
illo tollente, velut suum, quod praestiterat, quod ab
eo factum servabatur ut esset, redit in non esse,
quod non ab illo, sed a se, antequam fieret, habebat.
Si enim ab aliquo tunicam repetas, quam illi
nudo sponte ad tempus praestiteras, non habet
a te nuditatem; sed, te quod tuum erat tollente, redit
in id quod erat antequam indueretur a te. Nempe
sicut a summo bono non est nisi bonum, et omne

bonum est a summo bono, ita a summa essentia non
est nisi essentia, et omnis essentia est a summa essentia:
unde, quoniam summum bonum est summa
essentia, consequens est ut omne bonum sit essentia,
et omnis essentia bonum. Nihil ergo et non
esse, sicut non est essentia, ita non est bonum.
Nihil itaque et non esse, non est ab illo, a quo non
est nisi bonum et essentia. DISC. Aperte nunc video
quia sicut bonum et esse, non est nisi a Deo; ita
non est a Deo, nisi bonum et esse. MAG. Vide ne
ullatenus putes, cum in divinis libris legimus, aut
cum secundum illos dicimus Deum facere malum,
aut facere non esse, quia negem propter quod
dicitur; aut reprehendam, quia ita dicitur: sed non
tantum debemus inhaerere improprietati verborum

veritatem tegenti, quantum inhiare proprietate veriatis
sub multimodo genere locutionum latenti.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.