PL 158, col. 353

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

non erat? DISC. Videtur non posse praesciri,
quod potest futurum non esse; nec posse non esse
futurum, quod praescitur. Sed reminiscor nunc illius
famosissimae quaestionis de praescientia divina et
libero arbitrio, quamvis enim tanta auctoritate asseratur,
et tanta teneatur utilitate ut nullatenus
propter ullam humanam rationem dubitandum sit
divinam praescientiam et liberum arbitrium sibi invicem
consentire, tamen quantum ad rationis considerationem
quae videtur, spectat, insociabiliter
videntur dissentire: unde videmus in hac
quaestione nonnullos sic in unam partem vergentes,
ut alteram omnino deserant, unda infidelitatis
submergente, perire; multos vero, velut contrariis
ventis hinc inde contra invicem sustentando
quassantibus, periclitari. Cum vero divinam constet

praescientiam esse omnium, quae fiunt libero arbitrio,
nec aliquid horum sit ex necessitate, nihilominus
videtur posse non esse futurum, quod praescitur.
MAG. Breviter interim hoc respondeo.
Praescientia Dei non proprie dicitur praescientia: cui
enim omnia semper sunt praesentia, non habet futurorum
praescientiam, sed praesentium scientiam. Cum
ergo alia sit ratio de praescientia futurae, quam de
praesentis rei scientia; non est necesse divinam
praescientiam, et illam, de qua quaerimus, eamdem
habere consequentiam. DISC. Assentio. MAG. Redeamus
ad illam, quae erat in manibus, quaestionem.
DISC. Placet quod dicis. Sed eo pacto, ut cum de
illa, cujus mentionem feci, quaesiero, mihi respondere
quod inde Deus tibi dignabitur ostendere,
non renuas. Valde namque necessaria est ejus solutio,

si jam ab aliquo facta est, aut si fiat: fateor
enim nondum alicubi, excepta divina auctoritate,
cui indubitanter credo, me legisse rationem, quae
mihi sufficeret ad ejusdem solutionis intellectum.
MAG. Cum ad illam veniemus, si forte venerimus,
erit sicut Deus dabit. Nunc autem, quoniam supra
posita ratione patet apostatam angelum non potuisse
praescire ruinam suam, ea praescientia, quam rei
necessitas sequitur: accipe adhuc aliam rationem,
quae non solum praescientia, sed et aestimatione aut
qualibet suspicione suum eum praesensisse casum
excludit. DISC. Hoc exspecto. MAG. Si adhuc in
bona voluntate stans praesciebat se casurum, aut
volebat ut ita fieret, aut non volebat. DISC.
Unum horum necesse est verum esse. MAG. Sed si

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.