PL 158, col. 354

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

cum praescientia voluntatem habebat aliquando cadendi;
jam ipsa mala voluntate ceciderat. DISC. Patet
quod dicis. MAG. Non itaque volendo cadere,
prius scivit se casurum quam cecidit. DISC. Non
potest aliquid objici conclusioni tuae. MAG. At si
praesciebat se casurum, et nolebat, tantum miser
erat dolendo quantum stare volebat. DISC. Negari
non potest. MAG. At tanto justior erat quanto
magis volebat stare, et quo erat justior, eo debebat
esse felicior. DISC. Non potest negari. MAG.
Ergo si nolendo praesciebat se casurum, tanto erat
miserior, quanto debebat esse felicior: quod non
convenit. DISC. Ita quidem consequi negare nequeo;
sed hoc saepe non solum sine inconvenientia, sed et
laudabiliter et superna gratia fieri cognoscitur: multoties
enim ut pauca de incommodis justorum

commemorem, quanto quis justior est, tanto majore
doloris compassione de alieno casu afficitur. Saepe
etiam eum, qui majorem habet injustitia constantiam,
videmus ab injustis immaniorem pati, persecutionis
instantiam. MAG. Non est eadem ratio in
hominibus, et in illo angelo. Hominum enim
natura, propter peccatum primi parentis, jam innumerabilium
incommodorum facta est passibilis: ex
qua passibilitate multis modis gratia nobis operatur
incorruptibilitatem. Ille vero, adhuc nullo peccato
praecedente, alicujus mali non meruerat, passionem.
DISC. Satisfecisti objectioni meae. Patet enim
quia haec ipsa ratio sicut separat ab ipso malo
angelo sui casus praescientiam ita nihilominus
omnem segregat opinionem. MAG. Est et aliud quod

mihi satis videtur ostendere nullo modo eum suam
ante putavisse futuram praevaricationem. Nempe
aut coactam putavisset, aut spontaneam; sed nec
ullatenus erat unde se aliquando cogi suspicaretur,
nec quandiu voluit in veritate perseverare ullo modo
putare potuit se sola voluntate illam deserturum.
Supra namque jam monstratum est eum, quandiu
rectam voluntatem habuit, in hac ipsa voluntate
voluisse perseverare. Quapropter volendo tenere
perseveranter, quod tenebat; nullo modo video unde
potuisset vel suspicari, nulla alia accedente causa
sola se illud deserturum voluntate. Non nego illum
scivisse quia posset mutare voluntatem, quam tenebat;
sed dico illum non potuisse putare quia aliquando,
omni alia cessante causa, sponte mutaret
voluntatem, quam perseveranter tenere volebat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.