PL 158, col. 359

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Sicut namque gubernaculo navis, et freno
regitur equus; sic justitia gubernatur voluntas hominis,
et visu pedes.
CAPUT XXVII.
Unde venit malum in angelum, qui bonus erat.
DISC. Sic mihi de malo, quod est injustitia,
satisfecisti, ut jam omnis in corde meo, quae de illo
inesse solebat, quaestio sit decisa. De hoc enim
malo quaestio nasci videtur, quoniam si esset aliqua
essentia, esset a Deo, a quo necesse est esse omne,
quod aliquid est, et impossibile est, esse peccatum
sive injustitiam. De malo vero, quod est incommoditas,
si aliquando est aliquid, nihil video
rectae fidei obviare. Sed, ne taedeat te breviter respondere
fatuae interrogationi meae, ut sciam qualiter

hoc ipsum quaerentibus respondeam: quippe non
semper facile est insipienti insipienter quaerenti,
sapienter respondere. Quaero igitur unde primum
venit malum, quod dicitur injustitia, sive peccatum
in angelum, qui factus est justus? MAG. Dic tu mihi
unde venit nihil in aliquid? DISC. Nihil nec venit,
nec recedit. MAG. Cur ergo quaeris unde venit injustitia,
quae nihil est? DISC. Quia quando justitia
recedit inde ubi erat, dicimus accedere injustitiam.
MAG. Dic ergo quod magis proprie et apertius
dicitur; et quaere de abscessu justitiae. Siquidem
saepe apta interrogatio expedit responsionem, et
inepta reddit impeditiorem. DISC. Cur ergo recessit
ab angelo justo justitia? MAG. Si proprie vis loqui,
non recessit ab eo; sed ipse deseruit eam, volendo

quod non debuit. DISC. Cur deseruit eam? MAG.
Cum dico quia volendo quod non debuit, eam deseruit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.