PL 158, col. 362
Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
sine illo. In secundo autem libro similiter, quasi
nihil sciatur de Christo, monstratur non minus aperta
ratione et veritate naturam humanam ad hoc institutam
esse, ut aliquando immortalitate beata totus
homo, id est in corpore et in anima frueretur:
ac necesse esse ut hoc fiat de homine, propter quod
factus est; sed nonnisi per hominem Deum, atque
ex necessitate omnia, quae de Christo credimus,
fieri oportere. Hanc praefatiunculam cum capitulis
totius operis, omnes, qui librum hunc transcribere
volent, ante ejus principium, ut praefigant, postulo:
quatenus in cujuscunque manus venerit, quasi in
ejus fronte aspiciat si quid in toto corpore sit quod
non despiciat.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM.
Quaestio de qua totum opus pendet.
Saepe et studiosissime a multis rogatus sum et
verbis, et litteris, quatenus cujusdam quaestionis de
fide nostra rationes, quas soleo respondere quaerentibus,
memoriae scribendo commendarem: dicunt
enim sibi placere eas, et arbitrantur satisfacere.
Quod petunt, non ut per rationem ad fidem
accedant, sed ut eorum, quae credunt, intellectu
et contemplatione delectentur, et ut sint
quantum possunt, parati semper ad satisfactionem
omni poscenti se rationem de ea, quae in nobis
est, spe. Quam quaestionem solent et infideles nobis,
simplicitatem Christianam quasi fatuam deridentes,
objicere, et fideles multi in corde versare:
dignabitur aperire, petentibus ostendere. Et quoniam
ea, quae per interrogationem et responsionem
investigantur, multis et maxime tardioribus
ingeniis magis patent, et ideo plus placent: unum
ex illis qui hoc flagitant, qui inter alios instantius
ad hoc me sollicitat, accipiam mecum
disputantem: ut Boso quaerat, et Anselmus respondeat
hoc modo.
CAPUT II.
Quomodo accipienda sunt ea quae dicenda sunt.
BOS. Sicut rectus ordo exigit ut profunda Christianae
fidei credamus, priusquam ea praesumamus
ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si,
postquam confirmati sumus in fide, non studemus
quod credimus intelligere. Quapropter quoniam,
gratia Dei praeveniente, fidem nostrae redemptionis
sic puto me tenere, ut etiam si nulla ratione quod
credo possim comprehendere, nihil tamen sit quod
me ab ejus firmitate valeat evellere: a te peto mihi
aperiri quod, ut scis, plures mecum petunt: qua necessitate
scilicet et ratione Deus, cum sit omnipotens,
humilitatem et infirmitatem humanae naturae
pro ejus restauratione assumpserit. ANS. Quod
quaeris a me, supra me est, et idcirco altiora me
tractare timeo ne forte, cum putaverit, aut etiam viderit
aliquis me non sibi satisfacere, plus existimet
rei veritatem mihi deficere quam intellectum meum
ad eam capiendam non sufficere. BOS. Non hoc