PL 158, col. 363

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

tantum timere debes quantum et reminisci, quia
saepe contingit in colloquendo de aliqua quaestione
ut Deus aperiat quod prius latebat; et sperare de
gratia Dei quia, si ea quae gratis accepisti libenter
impartiris, altiora, ad quae nondum attigisti,
mereberis accipere. ANS. Est et aliud propter quod
video aut vix aut nullatenus posse ad plenum inter
nos de hac re nunc tractari; quoniam ad hoc est necessaria
notitia potestatis et necessitatis, et voluntatis,
et aliarum quarumdam rerum, quae sic se
habent ut earum nulla possit plene sine aliis considerari;
et ideo tractatus earum suum opus postulat,
non multum, ut puto, facile, nec omnino inutile:
nam earum ignorantia quaedam facit difficilia, quae
per earum notitiam fiunt facilia. BOS. Sic breviter

de his suis locis dicere poteris: ut et quod
sufficiat ad praesens opus habeamus, et quod plus
dicendum est, in aliud tempus differamus. ANS. Hoc
quoque multum me retrahit a petitione tua, quia
materia non solum pretiosa, sed sicut est de specioso forma prae filiis hominum
[(Psal. XLIV, 3)]
,
sic etiam est de speciosa ratione super intellectus
hominum: unde timeo ne, quemadmodum ego soleo
indignari pravis pictoribus, cum ipsum Dominum
nostrum informi figura pingi video, ita mihi
contingat, si tam decoram materiam incompto et
contemptibili dictamine exarare praesumo. BOS. Nec
hoc te debet retrahere; quia sicut tu permittis ut
qui potest melius dicat, sic nulli praestituis ut, cui
dictamen tuum non placet, pulchrius non scribat:

verum, ut omnes excusationes tuas excludam, quod
postulo non facies doctis, sed mihi, et hoc ipsum
mecum petentibus. ANS. Quoniam video importunitatem
tuam et illorum, qui hoc tecum ex charitate
et religioso studio petunt, tentabo pro mea possibilitate
(Deo adjuvante et vestris orationibus, quas
hoc postulantes saepe mihi petenti ad hoc ipsum
promisistis), quod quaeritis non tam ostendere, quam
tecum quaerere; sed eo pacto quo omnia, quae dico,
accipi volo: videlicet, ut si quid dixero quod major
non confirmet auctoritas, quamvis illud ratione probare
videar; non alia certitudine accipiatur, nisi
quia interim mihi ita videtur, donec mihi Deus
melius aliquo modo revelet. Quod si aliquatenus
quaestioni tuae satisfacere potero, certum esse debebit

quia et sapientior me plenius hoc facere poterit:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.