PL 158, col. 368

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

subjacere juste, et Deum hoc juste permittere:
et idcirco putant diabolum illam juste inferre. Contingit
enim idem aliquid diversis considerationibus
esse justum et injustum; et ob hoc a non diligenter
intuentibus totum justum aut injustum judicari.
Evenit enim ut aliquis innocentem percutiat
injuste, unde ipse juste percuti mereatur; si tamen
percussus vindicare se non debet et percutit percutientem
se, injuste hoc facit. Haec igitur percussio
ex parte repercutientis injusta est, quia non debuit
se vindicare; ex parte vero percussi justa, quia
injuste percutiens juste percuti meruit. Diverso
igitur intuitu justa et injusta est eadem actio,
quia contingere potest ab alio judicari justam
tantum, ab alio injustam. Hoc itaque modo diabolus
dicitur juste vexare hominem; quia

Deus hoc juste permittit, et homo hoc 77 juste
patitur. Sed et hoc quod homo juste dicitur
pati, non sua justitia juste dicitur pati,
sed quia punitur justo judicio Dei. At si obtenditur
chirographum illud decreti quod adversum nos dicit
Apostolus fuisse, et per mortem Christi deletum
esse [(Coloss. II, 14)] , et putat aliquis per illud
significari quia diabolus, quasi sub cujusdam pacti
chirographo ab homine juste ante passionem Christi
peccatum, velut usuram primi peccati quod persuasit
homini, et poenam peccati exigeret, ut per hoc
justitiam suam super hominem videatur probare,
nequaquam ita intelligendum puto. Quippe chirographum
illud non est diaboli; quia chirographum
dicitur decreti; decretum autem illud non erat

diaboli, sed Dei. Justo namque judicio Dei decretum
erat, et quasi chirographo confirmatum,
ut homo qui sponte peccaverat, nec peccatum nec
poenam peccati per se vitare posset: est enim spiritus
vadens, et non rediens [(Psal. LXXVII, 39)]
; et
qui facit peccatum servus est peccati [(Joan. VIII, 34)]
;
nec qui peccat, impunitus debet dimitti, nisi misericordia
peccatori parcat, et eum liberet ac reducat.
Quamobrem per hoc chirographum nullam inveniri
posse diaboli justitiam in hominis vexatione credere
debemus. Denique sicut in bono angelo nulla omnino
est injustitia; ita in malo nulla est penitus
justitia. Nihil igitur erat in diabolo, cur Deus contra
illum ad liberandum hominem sua uti fortitudine

non deberet.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.