PL 158, col. 369

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT VIII.
Quomodo licet humilia, quae dicimus de Christo, non
pertineant ad divinitatem, tamen inconveniens
videatur infidelibus ea de illo dici secundum hominem:
et unde illis videatur idem homo non
sponte mortuus esse.
ANS. Sufficere nobis debet ad rationem voluntas
Dei, cum aliquid facit, licet non videamus cur ita
velit: voluntas namque Dei nunquam est irrationabilis.
BOS. Verum est, si constat Deum id velle
unde agitur: nequaquam enim acquiescunt multi
Deum aliquid velle, si rationi repugnare videtur.
ANS. Quid tibi videtur repugnare rationi, cum
Deum ea voluisse fatemur quae de ejus incarnatione
credimus. BOS. Ut breviter dicam: Altissimum

ad tam humilia inclinari, omnipotentem aliquid facere
cum tanto labore. ANS. Qui hoc dicunt non intelligunt
quod credimus. Divinam enim naturam
absque dubio asserimus impassibilem, nec ullatenus
posse a sua celsitudine humiliari, nec in eo quod
vult facere, labore. Sed Dominum Jesum Christum
dicimus Deum verum, et verum hominem; unam
personam in duabus naturis, et duas naturas in
una persona. Quapropter, cum dicimus Deum aliquid
humile aut infirmum pati, non hoc intelligimus
secundum sublimitatem impassibilis naturae;
sed secundum infirmitatem humanae substantiae
quam gerebat; et sic nostrae fidei nulla ratio obviare
cognoscitur. Sic enim nullam divinae substantiae significamus
humilitatem; sed unam Dei et hominis

monstramus esse personam. Non ergo in incarnatione
Dei humilitas ejus ulla intelligitur facta;
sed natura hominis creditur exaltata. BOS. Ita sit:
nihil imputetur divinae naturae quod secundum infirmitatem
hominis de Christo dicitur; verum quomodo
justum aut rationabile probari poterit
quia Deus hominem illum, quem Pater Filium suum
dilectum, in quo sibi bene complacuit [(Matth. XII,
18)]
, vocavit, et quem Filius seipsum fecit, sic tractavit
aut tractari permisit? Quae autem justitia
est hominem omnium justissimum morti tradere
pro peccatore? Quis homo, si innocentem damnaret
ut nocentem liberaret, damnandus non judicaretur?
Ad idem enim res deduci videtur inconveniens,
quod supra dictum est. Nam si aliter

peccatores non potuit salvare quam justum damnando,
ubi est ejus omnipotentia? Si vero potuit,
sed noluit, quomodo defendemus sapientiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.