PL 158, col. 370
Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
ejus atque justitiam? ANS. Deus Pater non quemadmodum
videris intelligere, hominem illum tractavit,
aut innocentem pro nocente morti tradidit. Non
enim eum invitum ad mortem ille coegit, aut occidi
permisit; sed idem ipse sponte sua mortem
sustinuit, ut homines salvaret. BOS. Etiamsi non
invitum, quoniam voluntati Patris consensit,
quodammodo tamen illum coegisse videtur praecipiendo.
Dicitur enim quia Christus humiliavit semetipsum,
factus obediens Patri usque ad mortem, mortem
autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit [(Philip. II, 8)]
;
et quia didicit obedientiam ex his quae
passus est [(Hebr. V, 8)]
, et quia proprio Filio suo non
pepercit Pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum [(Rom. VIII, 32)]
.
Et idem Filius dicit: Non veni voluntatem
meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me [(Joan. VI, 38)]
.
Et iturus ad passionem dicit: Sicut
mandatum dedit mihi Pater, sic facio [(Joan. XIV, 31)]
.
Item: Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam
illum? [(Joan. XVIII, 11.)]
Et alibi: Pater, si possibile
est, transeat a me calix iste; verumtamen non
sicut ego volo, sed sicut tu [(Matth. XXVI, 39)]
. Et iterum: Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam
illum, fiat voluntas tua
[(Ibid., 42)]
. In his omnibus
plus videtur Christus obedientia cogente, quam
spontanea voluntate disponente mortem sustinuisse.
CAPUT IX.
Quod sponte mortuus sit; et quid sit, factus est obediens
usque ad mortem; et, propter quod Deus
illum exaltavit; et, non venit facere voluntatem
meam; et, proprio Filio suo non pepercit; et,
non sicut ego volo, sed sicut tu vis.
ANS. Ut mihi videtur, non bene discernis inter
hoc quod fecit exigente obedientia; et quod sibi
factum, quia servavit obedientiam, sustinuit non
exigente obedientia. BOS. Necesse habeo ut hoc
apertius exponas. ANS. Cur persecuti sunt eum
Judaei usque ad mortem? BOS. Non ob aliud nisi
quia veritatem et justitiam vivendo et loquendo
indeclinabiliter tenebat. ANS. Hoc puto quia Deus
ab omni rationali creatura exigit; et hoc illa
per obedientiam Deo debet. BOS. Sic nos fateri oportet.
ANS. Hanc igitur obedientiam debebat homo ille
Deo Patri, et humanitas divinitati; et hanc ab
illo exigebat Pater. BOS. Hoc nulli dubium est.
ANS. Ecce habes quid fecit exigente obedientia. BOS.
Verum est; et jam video qui sibi illatum, quia
obediendo perseveravit, sustinuit. Nam illata est