PL 158, col. 371
Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
illi mors, quia perstitit in obedientia et
hanc sustinuit; sed quomodo hoc obedientia non exigat
non intelligo. ANS. Si homo nunquam peccasset,
deberet pati mortem; aut deberet Deus hoc
ab illo exigere? BOS. Quemadmodum credimus, nec
homo moreretur, nec hoc exigeretur ab illo; sed
hujus rei a te audire volo rationem. ANS. Rationalem
creaturam justam factam esse, et ad hoc, ut
Deo fruendo beata esset, non negas. BOS. Non. ANS.
Deo autem nequaquam aestimabis convenire ut,
quam fecit justam ad beatitudinem, cogat sine culpa
esse miseram: hominem enim invitum mori, miserum
est. BOS. Patet quia si non peccasset homo,
non deberet Deus ab eo mortem exigere. ANS. Non
ergo coegit Deus Christum mori, in quo nullum
fuit peccatum; sed ipse sponte sustinuit mortem,
non per obedientiam deserendi vitam, sed propter
obedientiam servandi justitiam, in qua tam fortiter
perseveravit ut inde mortem incurreret. Potest etiam
dici quia praecepit illi mori Pater, cum hoc praecepit
unde incurrit mortem. Ita ergo: Sicut mandatum
dedit illi Pater, sic [(Joan. XIV, 31)]
fecit; et, calicem
quem dedit [(Joan. XVIII, 11)] ei, bibit 78; et factus
est obediens Patri usque ad mortem;
et sic didicit ex his quae passus est obedientiam, id est
quousque debeat servari obedientia. Verbum autem
quod positum est, didicit, duobus modis intelligi
potest. Aut enim didicit, dictum est pro, alios
fecit discere; aut quia, quod per scientiam non
ignorabat, experimento didicit. Quod autem Apostolus,
cum dixisset: Humiliavit semetipsum, factus
obediens usque ad mortem, mortem autem crucis,
subdidit: Propter quod et Deus illum exaltavit; et
donavit illi nomen, quod est super omne nomen [(Philip. II, 8)]
.
Cui simile est quod David dixit: De torrente in via bibet, propterea exaltavit caput
[(Psal. CIX, 7)]
: non ita dictum est, quasi nullatenus
potuisset pervenire ad hanc exaltationem nisi
per hanc mortis obedientiam; et haec exaltatio nonnisi
in retributionem hujus obedientiae collata sit.
Priusquam enim pateretur, ipse dixit omnia
sibi esse tradita a Patre [(Luc. X, 22)] ; et omnia
Patris esse sua [(Joan. XVI, 15)] . Sed quoniam