PL 158, col. 372

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

ipse cum Patre sanctoque Spiritu disposuerat
se non aliter, quam per mortem, celsitudinem omni
potentiae suae ostensurum mundo: quippe quod
nonnisi per illam mortem fieri dispositum est,
cum per illam fit, non incongrue dicitur propter
illam fieri. Si enim intendimus aliquid facere,
sed proponimus nos prius aliud facturos, per quod
illud fiat: cum jam factum est quod volumus praecedere,
si fit quod intendinus, recte dicitur propterea
fieri quoniam factum est propter quod differebatur;
quia nonnisi per illud fieri dispositum
erat. Nam si fluvium, quem equo vel navi transire
possum, propono me nonnisi navi transiturum;
et idcirco differo transmeare, quia navis abest:
cum jam praesto est navis, si transeo, recte de me

dicitur: Navis parata fuit, propterea transivit. Et
non solum ita loquimur quando per illud, quod
praecedere volumus, sed etiam quando non per illud,
sed tantummodo post illud, facere aliud aliquid
statuimus. Si quis enim differt cibum sumere
propterea quia nondum ea die missae celebrationi
adfuit, peracto quod prius facere volebat, non incongrue
dicitur illi: Jam sume cibum, propterea
quia jam fecisti propter quod sumere differebas.
Multo igitur minus inusitata est locutio, cum Christus
dicitur exaltatus propterea quia mortem sustinuit,
per quam et post quam illam exaltationem
decrevit facere. Potest hoc et eo modo intelligi,
quo idem Dominus legitur profecisse sapientia et
gratia apud Deum: non quia ita erat, sed quia ille

sic se habebat, ac si ita esset. Nam sic post mortem
exaltatus est, quasi propter illam hoc fieret.
Quod autem ipse ait: Non veni voluntatem meam
facere, sed ejus qui misit me [(Joan. VI, 38)]
, tale est,
quale est et illud: Mea doctrina non est mea [(Joan. VII, 16)]
:
nam quod quis non habet a se,
sed a Deo, hoc non tam suum quam Dei dicere debet.
Nullus vero homo a se habet veritatem
quam docet aut justam voluntatem, sed a Deo. Non
ergo venit Christus voluntatem suam facere, sed Patris;
quia justa voluntas quam habebat non erat ex
humanitate, sed ex divinitate. Proprio autem Filio

suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.