PL 158, col. 374

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

qua, ut tantum bonum faceret, mori voluit,
non potuit habere nisi a Patre luminum, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum [(Jac. I, 17)]
:
et sicut Pater trahere, dando
voluntatem, dicitur; ita non incongrue fit, si impellere
asseritur. Sicut enim dicit Filius de Patre: Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum
[(Joan. VI,
44)]
; ita dicere potuit, nisi impulerit eum. Similiter
quoque proferre potuit, nemo currit ad mortem propter
nomen meum, nisi Pater impulerit aut traxerit
eum. Quoniam namque voluntate quisque ad id quod
indeclinabiliter vult, trahitur vel impellitur; non
inconvenienter trahere aut impellere dicitur Deus,
cum talem dat voluntatem: in quo tractu vel
impulsu nulla intelligitur violentiae necessitas, sed

acceptae bonae voluntatis spontanea et amata tenacitas.
Si ergo hoc modo nequit negari Patrem,
voluntatem illam dando, Filium ad mortem
traxisse vel impulisse, quis non videat eadem
ratione mandatum illi, ut mortem sustineret sponte,
et calicem, quem non invitus biberet, dedisse? Et
si Filius sibi non pepercisse, sed pro nobis spontanea
voluntate seipsum tradidisse, recte dicitur, quis
neget recte dici quia Pater, a quo talem habuit voluntatem,
illi non pepercit, sed pro nobis tradidit
illum et mortem ejus voluit? Hoc etiam modo indeclinabiliter
et sponte servando acceptam voluntatem
a Patre Filius factus est illi obediens usque ad mortem,
et didicit ex his quae passus est, obedientiam,
id est quam magna res facienda sit per obedientiam.

Nam tunc est vera et simplex obedientia, cum rationalis
natura, non necessitate, sed sponte servat
voluntatem a Deo acceptam. Aliis quoque modis
recte possumus Patrem voluisse Filii mortem intelligere,
quamvis isti possint sufficere. Nam, sicut
velle dicimus eum, qui facit ut alius velit; ita etiam
dicimus eum velle, qui non facit ut alius velit,
sed approbat quia vult: ut, cum videmus
aliquem fortiter pati velle molestiam ut perficiat
quod bene vult, quamvis fateamur nos velle ut illam
poenam sustineat, non tamen volumus aut amamus
poenam ejus, sed voluntatem. Illum quoque qui prohibere
potest, et non prohibet, solemus dicere quia
vult quod non prohibet. Quoniam ergo Patri voluntas
Filii placuit, nec prohibuit eum velle aut implere

quod volebat recte voluisse ut Filius mortem tam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.