PL 158, col. 375

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

79
pie et tam utiliter sustineret, quamvis poenam ejus
non amaret, affirmatur. Non autem potuisse calicem
transire nisi biberet illum, dixit. Non quia non posset
mortem vitare, si vellet; sed quoniam, sicut dictum
est, mundum erat impossibile aliter salvari; et
ipse indeclinabiliter volebat potius mortem pati,
quam ut mundus non salvaretur. Idcirco autem dixit
verba illa ut doceret humanum genus aliter non
potuisse salvari, quam per mortem suam; non
ut ostenderet se mortem nequaquam valuisse vitare.
Nam, quaecunque de illo dicuntur his quae
dicta sunt, similia sic sunt exponenda, ut nulla
necessitate, sed libera voluntate mortuus credatur.
Erat namque omnipotens, et de illo legitur quoniam oblatus est, quia ipse voluit
[(Isai. LIII, 7)]
. Et

ipse dicit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam
eam: nemo tollit eam a me; sed ego pono eam
a meipso. Potestatem habeo ponendi animam meam,
et iterum sumendi eam [(Joan. X, 17)]
. Quod ergo
idem ipse sua potestate et sua voluntate facit, nullatenus
ad hoc cogi recte dici potest. BOS. Hoc
solum, quia permittit Deus illum sic tractari, quamvis
volentem, non videtur tali Patri de tali Filio
convenire. ANS. Imo maxime decet talem Patrem tali
Filio consentire, si quid vult laudabiliter ad honorem
Dei, et utiliter ad salutem hominum, quae aliter
fieri non potuit. BOS. In hoc adhuc versamur,
qualiter mors illa rationabilis et necessaria monstrari
possit. Aliter namque nec ipse Filius eam
velle, nec Pater cogere aut permittere debuisse videtur.

Quaeritur enim cur Deus aliter hominem salvare
non potuit; aut si potuit, cur hoc modo voluit.
Nam et inconveniens videtur esse Deo hominem
hoc modo salvasse; nec apparet quid mors illa valeat
ad salvandum hominem. Mirum enim est, si
Deus sic delectatur aut eget sanguine innocentis, ut
nonnisi interfecto eo parcere velit aut possit nocenti.
ANS. Quoniam accipis in hac quaestione personam
eorum qui credere nihil volunt nisi praemonstrata
ratione, volo tecum pacisci, ut nullum vel minimum
inconveniens in Deo a nobis accipiatur, et nulla vel
minima ratio, si major non repugnat, rejiciatur. Sicut
enim in Deo quamlibet parvum inconveniens
sequitur impossibilitas; ita quamlibet parvam

rationem, si majori non vincitur, comitatur necessitas.
BOS. Nihil in hac re libentius accipio quam ut
hoc pactum inter nos communiter servetur. ANS. De

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.