PL 158, col. 378

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

legi, nullius subjaceat judicio, et sit ita benignus
ut nihil benignius cogitari queat, et nihil sit
rectum aut decens, nisi quod ipse vult: mirum videtur,
si dicimus quia nullatenus vult, aut non ei licet
injuriam 80 suam dimittere, a quo etiam de
his, quas aliis facimus, solemus indulgentiam petere.
ANS. Verum est quod dicis de libertate, et voluntate,
et benignitate illius; sed sic eas debemus
rationabiliter intelligere ut dignitati illius non videamus
repugnare. Libertas enim non est nisi ad hoc,
quod expedit aut quod decet; nec benignitas dicenda
est, quae aliquid Deo indecens operatur.
Quod autem dicitur, quia quod vult justum est, et
quod non vult, justum non est; non ita intelligendum
est, ut si Deus velit quodlibet inconveniens,

justum sit, quia ipse vult. Non enim sequitur, si
Deus vult mentiri, justum esse mentiri; sed potius
Deum illum non esse. Nam nequaquam potest velle
mentiri voluntas, nisi in qua corrupta est veritas,
imo quae deserendo veritatem corrupta est. Cum
ergo dicitur, si Deus vult mentiri, non est aliud
quam si Deus est talis natura, quae velit mentiri:
et idcirco non sequitur, justum esse mendacium,
nisi ita intelligatur, sicut cum de duobus impossibilibus
dicimus: Si hoc est, illud est; quia
nec hoc, nec illud est: ut si quis dicat: Si aqua
est sicca, et ignis est humidus; neutrum enim verum
est. Itaque de illis tantum est verum dicere: Si
Deus hoc vult, justum est: quae Deum velle non
est inconveniens. Si enim vult Deus ut pluat, justum

est ut pluat; et si vult ut aliquis homo occidatur,
justum est ut occidatur. Quapropter si non
decet Deum aliquid injuste aut inordinate facere,
non pertinet ad ejus libertatem, aut benignitatem,
aut voluntatem, peccantem qui non solvit Deo, quod
abstulit, impunitum dimittere. BOS. Omnia mihi aufers,
quae putabam tibi posse objici. ANS. Vide adhuc
cur Deum non deceat hoc facere. BOS. Libenter
ausculto quidquid dicis.
CAPUT XIII.
Quod nihil minus sit tolerandum in rerum ordine,
quam ut creatura Creatori debitum honorem auferat,
et non solvat quod aufert.
ANS. Nihil minus tolerandum est in rerum ordine
quam ut creatura Creatori debitum honorem auferat,

non solvat quod aufert. BOS. Hoc nihil clarius.
ANS. Nihil autem injustius toleratur quam
quo nihil minus est tolerandum. BOS. Neque hoc est
obscurum. ANS. Puto ergo quia non dices Deum debere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.