PL 158, col. 379

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

tolerare, quo nihil injustius toleratur: ut,
quod creatura non reddat Deo quod aufert. BOS.
Imo penitus negandum esse video. ANS. Item si
Deo nihil majus aut melius est, nihil justius
quam quae honorem illius servat in rerum
dispositione, summa justitia, quae non est aliud quam
ipse Deus. BOS. Hoc quoque nihil apertius. ANS.
Nihil ergo servat Deus justius quam suae dignitatis
honorem. BOS. Concedere me oportet. ANS. Videtur
tibi quod eum integre servet si sic auferri sibi
permittit, ut nec solvatur, nec ipse auferentem puniat?
BOS. Non audeo dicere. ANS. Necesse est ergo
ut aut ablatus honor solvatur, aut poena sequatur;
alioquin aut sibiipsi Deus justus non erit, aut ad
utrumque impotens erit: quod nefas est vel cogitare
.
BOS. Nihil rationabilius dici posse intelligo
.
CAPUT XIV.
Cujusmodi honor Dei sit poena peccantis.
BOS. Sed volo a te audire si peccantis poena sit
illi honor, aut cujusmodi honor sit. Si enim poena
peccantis non ejus honor est, cum peccator non
solvit quod abstulit, sed punitur, sic perdit Deus
honorem suum, ut non recuperet: quod his
quae dicta sunt repugnare videtur. ANS. Deum impossibile
est honorem suum perdere: aut enim peccator
sponte solvit quod debet, aut Deus ab invito
accipit. Nam aut homo debitam subjectionem
Deo, sive non peccando, sive quod peccat solvendo,
voluntate spontanea exhibet; aut Deus eum invitum

sibi torquendo subjicit, et sic se Dominum
ejus esse ostendit, quod ipse homo voluntate
fateri recusat. In quo considerandum quia sicut
homo peccando rapit quod Dei est, ita Deus puniendo
aufert quod hominis est. Quippe non solum id
ipsum alicujus esse dicitur, quod jam possidet;
sed quod in ejus potestate est, ut habeat. Quoniam
ergo homo ita factus est ut beatitudinem habere
posset, si non peccaret: cum, propter peccatum
beatitudine et omni bono privatur, de suo, quamvis
invitus, solvit quod rapuit; quia licet Deus hoc ad
usum sui commodi non transferat, quod aufert; sicut

homo pecuniam, quam alii aufert, in suam convertit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.