PL 158, col. 380

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

utilitatem: hoc tamen quod aufert, utitur ad
suum honorem, per hoc, quia aufert. Auferendo
enim, peccatorem, et quae illius sunt, subjecta sibi
esse probat.
CAPUT XV.
Si Deus vel ad modicum patiatur honorem
suum violari.
BOS. Placet quod dicis. Sed est et aliud, ad quod
tuam responsionem postulo: nam si Deus ita, sicut
probas, suum debet honorem servare, cur vel ad
modicum patitur illum violari? Quod enim aliquo
modo laedi sinitur, non integre nec perfecte custoditur.
ANS. Dei honori nequit aliquid, quantum
ad illum pertinet, addi vel minui. Idem namque ipse
sibi honor est incorruptibilis, et nullo modo mutabilis.

Verum quando unaquaeque creatura
suum, et quasi sibi praeceptum ordinem, sive naturaliter,
sive rationabiliter servat, Deo obedire, et
eum dicitur honorare: et hoc maxime rationalis
natura, cui datum est intelligere quid debeat.
Quae cum vult quod debet, Deum honorat; non quia
illi aliquid confert, sed quia sponte se ejus voluntati
et dispositioni subdit, et in rerum universitate ordinem
suum, et ejusdem universitatis pulchritudinem,
quantum in ipsa est, servat. Cum vero non
vult quod debet, Deum, quantum ad illam pertinet,
inhonorat; quoniam non subdit se sponte illius
dispositioni, et universitatis ordinem et pulchritudinem,
quantum in se est, perturbat, licet potestatem
aut dignitatem Dei nullatenus laedat aut decoloret.
Si enim ea, quae coeli ambitu continentur,

vellent non esse sub coelo aut elongari a coelo, nullatenus
possent nisi sub coelo esse, nec fugere coelum
nisi appropinquando coelo. Nam et unde, et quo,
et qua irent, sub coelo essent, et quanto
magis a qualibet parte coeli elongarentur, tanto magis
oppositae parti appropinquarent. Ita, quamvis
homo, vel malus angelus divinae voluntati et ordinationi
subjacere nolit, non tamen eam fugere
valet; quia si vult fugere de sub voluntate jubente,
currit sub voluntatem punientem. Et si quaeris
qua transit, nonnisi sub voluntate permittente
:
et hoc ipsum, quod perverse vult aut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.