PL 158, col. 381

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

agit, in universitatis praefatae ordinem et pulchritudinem
summa sapientia convertit. Ipsa namque
perversitatis spontanea satisfactio, vel a non satisfaciente
poenae exactio (excepto hoc quod Deus de
malis multimodis bona facit) in eadem universitate
locum tenent suum et ordinis pulchritudinem.
Quas si divina sapientia, ubi perversitas
rectum ordinem perturbare nititur, non adderet,
fieret in ipsa universitate, quam Deus debet ordinare,
quaedam ex violata ordinis pulchritudine deformitas,
et Deus in sua dispositione videretur deficere. 81
Quae duo quoniam sicut sunt inconvenientia,
ita sunt impossibilia; necesse est ut omne peccatum
satisfactio aut poena sequatur. BOS. Satisfecisti objectioni
meae. ANS. Palam est ergo quia Deum,

quantum in ipso est, nullus potest honorare, vel
exhonorare: sed quantum in se est hoc aliquis facere
videtur; cum voluntatem suam voluntati ejus
subjicit, aut subtrahit. BOS. Nescio quid contra
queam dicere. ANS. Adhuc addam aliquid. BOS.
Tandiu dic donec me taedeat audire.
CAPUT XVI.
Ratio cur numerus angelorum, qui ceciderunt
restituendus sit de hominibus.
ANS. Deum constat proposuisse ut de humana natura,
quam fecit sine peccato, numerum angelorum
qui ceciderant, restitueret. BOS. Hoc credimus, sed
vellem aliquam hujus rei rationem habere. ANS.
Fallis me: non enim proposuimus tractare, nisi de
Incarnatione Dei; et tu mihi alias interseris

quaestiones. BOS. Ne irascaris, hilarem enim datorem
diligit Deus [(II Cor. IX, 7)]
: nam nemo
probat magis se hilariter dare quod promittit, quam
qui plus dat quam promittit: dic ergo libenter quod
quaero. ANS. Rationalem naturam, quae Dei contemplatione
beata vel est, vel futura est, in quodam
rationabili et perfecto numero praescitam esse
a Deo; ita ut nec majorem, nec minorem illum
esse deceat, non est dubitandum. Aut enim nescit
Deus in quo numero melius eam deceat constitui,
quod falsum est: aut si scit, in eo illam constituet,
quem ad hoc decentiorem intelliget. Quapropter aut
angeli illi qui ceciderunt, facti erant ad hoc ut essent
intra illum numerum: aut quia extra illum numerum
permanere non potuerunt, ex necessitate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.