PL 158, col. 434
De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
Illud quidem quod trahitur in ipsa origine,
vocatur originale; quod potest etiam dici naturale,
non quod sit ex essentia naturae, sed quoniam
propter ejus corruptionem cum illa assumitur. Peccatum
autem quod quisque facit, postquam persona
est, personale potest nominari, quia vitio personae
fit. Simili ratione potest dici originalis, et personalis
justitia. Siquidem Adam et Eva originaliter, hoc
est, in ipso sui initio, mox ut homines exstiterunt,
sine intervallo justi simul fuerunt. Personalis autem
dici potest justitia, cum injustus accipit justitiam,
quam ab origine non habuit.
CAPUT II [ al. I].
Qualiter humana natura corrupta est.
Ergo Adam et Eva si justitiam servassent originalem,
qui de illis nascerentur originaliter, sicut
illi, justi essent. Quoniam autem personaliter
peccaverunt, cum originaliter fortes et incorrupti
haberent potestatem semper servandi sine difficultate
justitiam; totum, quod erant, infirmatum et
corruptum est. Corpus quidem, quia tale post peccatum 98
fuit, qualia sunt brutorum animalium
corruptioni et carnalibus appetitibus subjacentia:
anima vero, quia ex corruptione corporis et eisdem
appetitibus, atque ex indigentia bonorum quae
perdidit, carnalibus affectibus infecta est; et quia
tota natura humana in illis erat, et extra illos de illa
nihil erat, tota infirmata et corrupta est. Remansit
igitur in ea debitum justitiae integrae sine
omni injustitia, quam accepit; et debitum satisfaciendi,
quia eam deseruit; cum ipsa corruptione,
quam propter peccatum incurrit. Sicut itaque,
si non peccasset, qualis facta est a Deo, talis
propagaretur: ita post peccatum, qualem se fecit
peccando, talis propagatur. Quoniam igitur per se
nec satisfacere pro peccato, nec justitiam derelictam
recuperare valet, et corpus, quod corrumpitur, aggravat
animam [(Sap. IX, 15)]
: et tunc maxime, quando
infirmius est; ut in infantia, et in utero matris, ut
nec intelligere justitiam possit: videtur esse necesse
eam in infantibus nasci cum debito satisfaciendi