PL 158, col. 435

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

pro primo peccato, quod semper cavere
potuit, et cum debito habendi originalem
justitiam, quam semper servare valuit. Nec impotentia
excusat eam in ipsis infantibus, quia in illis
non solvit quod debet, quoniam ipsa sibi facit
eam, deserendo justitiam in primis parentibus,
in quibus tota erat: et semper debitrix est habere
potestatem, quam ad servandam semper justitiam
accipit: hoc esse videri potest in infantibus originale
peccatum. Addamus etiam peccata proximorum
parentum, quae redduntur in tertiam et quartam
generationem. Quamvis enim quaeri possit utrum
haec omnia intelligenda sint in originali peccato,
an non: tamen, ne propter hoc quod quaero videar
levigare illud, ponam istud esse tale, ut a nullo

gravius ostendi possit.
CAPUT III. Quod non sit peccatum nisi in voluntate rationali.
Verum sive hoc totum sit originale peccatum,
sive aliquid minus: puto nullatenus illud posse
asseri esse in infante antequam habeat animam rationalem;
sicut nec in Adam fuisse justitiam, priusquam
fieret homo rationalis. Nam si Adam et Eva
generassent sine praecedenti peccato, non tamen
esset in semine justitia, nec esse posset priusquam
formarentur in viventem hominem. Si ergo semen hominis
non est susceptibile justitiae, priusquam fiat
homo, non potest suscipere originale peccatum antequam
homo sit. Nempe originale peccatum esse injustitiam
dubitari non debet. Nam si omne peccatum

est injustitia, et originale peccatum est peccatum;
utique est et injustitia. Sed si dicit aliquis: Non est
omne peccatum injustitia, dicat posse simul in aliquo
et esse aliquod peccatum, et nullam esse
injustitiam: quod videtur incredibile. Si vero dicitur
originale peccatum non esse absolute dicendum
peccatum, sed cum additamento, originale peccatum;
sicut pictus homo non vere est homo, sed vere
est homo pictus; profecto sequitur quia infans,
qui nullum habet peccatum nisi originale, mundus
est a peccato: nec fuit solus inter homines filius
Virginis in utero matris, et nascens de matre, sine
peccato: et aut non damnatur infans qui moritur
sine baptismo, nullum habens peccatum praeter originale;
aut sine peccato damnatur. Sed nihil horum

accipimus. Quare omne peccatum est injustitia,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.