PL 158, col. 439

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quae faciat aliquid, sicut videtur quando malitiosus
homo mala facit opera. Nam quemadmodum
cum indomita fera ruptis vinculis discurrendo saevit:
et cum navis, si gubernator dimisso gubernaculo
dimittat eam, ventis et montibus maris vagatur,
et invehitur in quaelibet pericula; dicimus
quia hoc facit absentia catenae, vel gubernaculi:
non quod absentia eorum aliquid sit, aut quidquam
faciat; sed quoniam si adessent, facerent ne
saeviret fera, aut periret navis: ita cum malus homo
saevit, et in quaelibet animae suae pericula, quae sunt
mala opera, impellitur; clamamus quia haec operatur
injustitia: non quod ipsa ulla essentia sit,
aut faciat aliquid; sed quoniam voluntas (cui subditi
sunt omnes voluntarii motus totius hominis) absente

justitia diversis appetitibus impulsa, se et omnia
sibi subdita in multimoda mala levis et effrenata
et sine rectore praecipitat: quod totum justitia,
si adesset, prohibet ne fieret. Ex his ergo facile
cognoscitur quia injustitia nullam habet essentiam;
quamvis injustae voluntatis affectus et actus, qui per
se considerati aliquid sunt, usus injustitiam vocet.
Hac ipsa ratione intelligimus malam nihil esse. Sicut
enim injustitia non est aliud quam absentia debitae
justitiae, ita malum non est aliud quam absentia debiti
boni. Nulla autem essentia (quamvis mala dicatur)
est nihil, nec malam esse, est ulli esse
aliquid. Nulli enim essentiae est aliud malam esse,
quam deesse illi bonum quod debet habere, deesse
vero bonum quod debet adesse, non est aliquid

esse. Quare malam esse, non est ulli essentiae
aliquid esse. Haec breviter de malo, quod semper
est nihil, indubitanter quod est injustitia, dixi.
Incommoditas enim est malum (unde incommoda,
mala dicuntur) quae aliquando nihil est ut surditas
et caecitas; aliquando videtur esse aliquid;
ut dolor, et tristitia. Quod autem justitia sit rectitudo
voluntatis propter se servata: et injustitia non
sit aliud quam absentia debitae justitiae, et nullam
habeat essentiam: quod etiam omnis essentia
sit a Deo, et nihil sit a Deo nisi bonum, sufficienter
me puto ostendisse in eo tractatu [(cap. 1, 15, 16)]
quem fecit De casu diaboli. Sed de justitia plenius

in illo quem edidi de veritate [(cap. 13)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.