PL 158, col. 440

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT VI. Quod cum punit Deus pro peccato, non puniat pro nihilo.
Quidam cum audiunt peccatum nihil esse, solent
dicere: Si peccatum nihil est, cur punit Deus hominem
pro peccato, cum pro nihilo puniri nemo debeat?
Quibus, quamvis humilis sit quaestio, tamen
quia quod quaerunt ignorant, aliquid breviter respondendum
est. Licet pariter nihil sit absentia justitiae,
et ubi debet esse justitia, et ubi non debet esse; punit
tamen Deus recte peccatores non pro nihilo, sed
propter aliquid, quia (ut in praefato libro dixi) et debitum
sibi honorem, quem sponte reddere noluerunt,
ab invitis exigit; et ne quid inordinatum
sit in regno ejus, eos separatim a justis ordine competenti

disponit. Creaturas autem in quibus justitia
non debet esse, non punit pro absentia justitiae hoc
est pro nihilo: quia non est aliquid, quod ab illis
exigat; nec ordo congruus universitatis rerum hoc
postulat. Sic itaque cum punit Deus pro peccato,
quod est absentia debitae justitiae, quae nihil est;
non omnino punit pro nihilo: et verum est quia nisi
sit aliquid, propter quod punire debeat, omnino non
punit pro nihilo. Jam peccatum et injustitiam
nihil esse: et haec non esse nisi in rationali voluntate,
nec ullam essentiam proprie dici injustam
nisi voluntatem: ex his quae dicta sunt, apertum
esse existimo.
CAPUT VII. Quomodo semen hominis dicatur immundum, et concipit in peccatis, quamvis in eo non sit peccatum.
Videtur itaque sequi quod aut infans statim ab
ipsa conceptione animam habet rationalem, sine
qua voluntatem rationalem nequit habere; aut in
eo non est originale peccatum, mox cum conceptus
est. Quod autem mox ab ipsa conceptione rationalem
animam habeat, nullus humanus suscipit sensus.
Sequitur enim ut quoties susceptum semen humanum,
etiam ab ipso momento susceptionis perit
antequam perveniat ad humanam figuram;
toties damnetur in illo anima humana; quoniam
non reconciliatur per Christum: quod est nimis absurdum.
Haec igitur pars hujus divisionis penitus
relinquenda est, sed si non statim infans ab ipsa

conceptione habet peccatum; quid est, quod dicit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.