PL 158, col. 441

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Job Deo: Quis potest facere mundum, de immundo
conceptum semine: nonne tu qui solus 100
es? [(Job XIV, 4.)]
Et quomodo verum est, quod
dicit David: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis
concepit me mater mea [(Psal. L, 7)]
. Quaeram igitur,
si possum, quomodo, quamvis non statim ab
ipsa conceptione sit in infantibus peccatum, immundo
tamen semine in iniquitatibus et in peccatis
concipi dicantur. Saepe utique divina Scriptura
asserit aliquid esse, quod modo non est, idcirco
quia tamen est futurum esse. Sic quippe Deus Adae
de ligno vetito dicit: In quacunque die comederis ex
eo, morte morieris [(Gen. II, 7)]
; non quod ea die
mortuus sit corpore, sed quoniam die illa necessitatem
accepit aliquando moriendi. Et Paulus similiter

ob necessitatem moriendi aliquando, ait: Si autem
Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est
propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem [(Rom. VIII, 10)]
.
Non enim corpora eorum, quibus
loquebatur, mortua erant; sed moritura propter
peccatum: quia per unum hominem peccatum in hunc
mundum intravit, et per peccatum mors [(Rom. V, 12)]
.
Sicut in Adam omnes peccavimus, quando ille
peccavit: non quia tunc peccavimus ipsi qui nondum
eramus, sed quia de illo futuri eramus: et tunc
facta est illa necessitas ut cum essemus peccaremus:
quoniam per unius inobedientiam peccatores
constituti sunt multi [(Ibid. V. 19)]
. Simili modo de
immundo semine in iniquitatibus et in peccatis concipi
potest homo intelligi; non quod in semine sit

immunditia peccati, aut peccatum sive iniquitas;
sed quia ab ipso semine et ipsa conceptione, ex qua
incipit homo esse, accipit necessitatem ut, cum
habebit animam rationalem, habeat peccati immunditiam,
quae non est aliud quam peccatum et iniquitas.
Nam etsi vitiosa concupiscentia generetur
infans; non tamen magis est in semine culpa,
quam est in sputo vel in sanguine, si quis mala voluntate
exspuit, aut de sanguine suo aliquid emittit:
non enim sputum aut sanguis, sed mala voluntas
arguitur. Patet igitur quomodo et in infantibus non
statim ab ipsa conceptione sit peccatum; et vera
sint quae de divina Scriptura opposui. Quippe
non est illis peccatum, quia non habent (sine qua
non inest peccatum) voluntatem: et tamen dicitur

inesse, quoniam in semine trahunt peccandi,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.