PL 158, col. 442

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

(cum homines jam erunt) necessitatem. Si ergo
haec, ut puto, vera sunt; quod assumitur de parente
ad prolem, quia nullam habet voluntatem, nullum
est in eo peccatum.
CAPUT VIII. Quod in semine sumpto de Virgine non sit peccatum neque necessitas futuri peccati.
Itaque perspicuum est quoniam in eo quod Filius
Dei in personam suam assumpsit de Virgine,
nulla potuit esse peccati macula. Sed dictum est quia
semen a pareatibus trahitur cum necessitate peccati
futuri, cum fuerit animatum anima rationali: hoc
utique non est propter aliud, nisi quia humana
natura nascitur in infantibus (ut dixi) cum debito
satisfaciendi pro peccato Adae, et, secundum

quod posui, proximorum parentum (quod nequaquam
facere potest: et quandiu non facit, peccat);
et quia sola per se non valet justitiam habere quam
deseruit; et anima, quae aggravatur corpore
quod corrumpitur, nequit eam saltem intelligere,
quae nec servari potest nec haberi non intellecta.
Quapropter si ab his necessitatibus semen assumptum
de Virgine liberum ostendi poterit, palam
erit quia nullam peccati necessitatem traxit. Quod
illa quidem necessitas, qua humana natura sola
per se justitiam recuperare nequit, et illa qua corpus
quod corrumpitur aggravat animam, ut eamdem
justitiam nec acceptam in aetate perfecta sine auxilio
gratiae servare, nec in infantibus saltem intelligere
queat, ab illo semine sint alienae facile monstrari

valet per unitatem personalem assumentis et
assumptae naturae: si prius necessitas illa repellitur,
qua ad satisfactionem pro peccatis primorum et proximorum
parentum astringi videtur. Sed quod illud
nullum sequatur a proximis parentibus debitum,
dubium non erit; si a debito primorum parentum
liberum intelligi poterit. Hoc igitur, adjuvante
Deo, conabor primum quomodo cognosci possit, investigare:
quatenus hoc demonstrato, in aliis non
sit necesse multum laborare.
CAPUT IX. Cur peccatum quo damnatur humanum genus, magis imputetur Adae quam Evae; cum ille post et per illam peccaverit.
Ad quod mihi videtur quaerendum in primis, cur
saepius et specialius peccatum, quo damnatum est

humanum genus, magis imputetur Adae quam Evae:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.