PL 158, col. 445
De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
CAPUT XI. Quod propagatio de Virgine non subjaceat legi et meritis naturalis propagationis; et quod tres sint cursus rerum.
Nunc diligenter considerandum est utrum haec
quasi haereditas peccati, et poenae peccati ad
hominem per virginem de Adam propagatum
juste pertranseat. Certum quidem est quod
Adam non accepit naturam propagandi, nisi per
virum simul et mulierem. Siquidem humana natura
non habet, et impossibile cognoscitur, ut solus vir,
aut sola mulier hominem generaret, natura
tantum et voluntate propria operante. Sicut
namque limus terrae non acceperat naturam
aut voluntatem, qua operante vir primus de illo
fieret; quamvis esset de quo a Deo fieri posset: sic
non est facta mulier de costa viri, aut vir de sola
muliere, operante natura aut voluntate hominis.
Sed Deus propria voluntate et potestate fecit virum
de limo unum, et alterum de sola femina, et feminam
de solo viro: licet enim nihil fiat, nisi voluntate
Dei faciente aut permittente; quaedam tamen
sola potestas et voluntas ejus facit; quaedam, creata
natura; quaedam, voluntas creaturae. Sed sicut
creata natura nihil per se facere potest, nisi quod
a voluntate Dei accepit: ita voluntas creaturae
nequit per se quidquam operari, nisi quod natura
adjuvat aut concedit. Sola Dei voluntas fecit
in principio rerum naturas, dans quibusdam competentes
singulis voluntates; ut naturae et voluntates
secundum ordinem sibi traditum, suum opus in
rerum cursu persolverent: et adhuc multa facit,
cum de eisdem naturis et voluntatibus operatur,
quod illae secundum suum usum et propositum nequaquam
facerent. Solius quippe voluntatis Dei
est opus, cum mare siccum iter intra se populo
praebet; cum mortui resurgunt; cum aqua subito in
vinum convertitur; cum et Spiritu sancto corda
hominum ea quae nec per se, nec per aliam creaturam
sciunt, docentur; cum noxiae voluntates a suo
impetu, sola gratia regente, ad hoc quod prodest
convertuntur; cum alia multa fiunt, quae nec
creatura, nec ejus voluntas per usitatum cursum
suum operaretur. Natura levia sursum, gravia