PL 158, col. 446

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

deorsum trahit: terram, aliquando prius voluntate
colente et seminante, aliquanto nullo voluntatis
opere praecedente, herbas et arbores innumeras
producere et eas fructificare facit; et alia multa,
quae facilius usu quam doctrina agnoscimus.
Voluntati imputantur illa, quae sunt hujusmodi,
iter facere, aedificare, scribere, loqui, et similia
quae non nisi voluntas facit. Cum igitur omnia quae
fiunt, si diligenter considerentur, fiant aut sola voluntate
Dei, aut natura secundum vim a Deo illi
inditam, aut voluntate creaturae: et ea quae nec
natura creata, nec voluntas creaturae, sed solus
Deus facit, semper miranda sint; apparet quia tres
sunt cursus rerum, scilicet, mirabilis, naturalis,
voluntarius: et mirabilis quidem aliis aut eorum

legi nullatenus subditus est; sed libere dominatur:
neque illis facit injuriam, quando eis obviare
videtur; quia nihil habent, nisi quod ab illo acceperunt,
nec ille dedit eis aliquid nisi sub se. Quoniam
ergo propagatio viri de sola virgine, ita
non est naturalis, aut voluntaria; sed mirabilis,
sicut illa quae mulierem protulit de solo viro, et
sicut creatio viri de limo; palam est quia nequaquam
subjacet legibus et meritis illius propagationis,
quam et voluntas et natura, quamvis discrete,
operantur; aliud enim ibi facit voluntas,
aliud natura: pariter tamen verus est homo
et Adam de non homine, et Jesu de sola muliere,
et Eva de solo viro; sicut est verus homo, quilibet
vir aut mulier de viro et muliere. Omnis autem

homo aut Adam est, aut de Adam: sed Eva de
solo Adam est, et omnes alii de Adam et Eva. Quoniam
namque Maria, de qua sola est Jesu, de
Adam et Eva est; non potest ipse de eisdem non
esse. Sic namque expediebat ut qui redempturus
erat genus humanum, esset et nasceretur de patre
et matre omnium.
CAPUT XII. Quod mala Adae nulla rectitudine ad illum hominem transeant.
Quomodo autem filius Virginis non subjaceat
peccato, aut debito Adae, sic quoque difficile non est
intelligere. Si quidem Adam factus est justus et

liber a peccato et debito saepefato, et a poena peccati,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.