PL 158, col. 447

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

et beatus pote s servare semper acceptam justitiam;
et per justitiam eam, quam dixi, libertatem
et beatitudinem. Quoniam ergo Adam, cum haec
bona sine omni difficultate posset semper servare
sibi, non servavit; ea sibi ipse abstulit, et horum
se contrariis subjecit. Factus est itaque servus peccati,
sive injustitiae, et debiti, quod reddere nequit,
et miseriae, de qua est impotentia bona
perdita recuperandi. Sicut igitur aliter nequivit
sibi auferre bona quae habebat, et attrahere mala
quae non habebat, quam non servando sibi bona,
cum potuit: ita nulli alii valuit eadem bona
auferre, atque mala inferre, nisi non servando bona
cui servare quivit. Servare autem nulli potuit
ea bona, nisi illis quorum generationis potestatem

voluntati subditam accepit. Nulli ergo personae
quamvis de se propagatae transmittere mala
praedicta potuit in cujus generatione nec natura illi
data est propagandi, nec voluntas ejus quidquam
operata est, aut operari valuit. Quare Adae mala
praedicta nulla ratione aut rectitudine ad hominem
conceptum de Virgine pertranseunt.
102
CAPUT XIII. Quod etsi non esset Deus, sed purus homo, necesse tamen esset illum talem esse, qualis primus homo factus est.
Item: si diligenter puro rationis intuitu sapientem
Dei speculamur justitiam; nimis absurdum
intelligitur ut per illud semen, non creata natura,
nec voluntas creaturae, non ulli data potestas

producit aut seminat; sed solus Dei voluntas propria
ad procreandum hominem, nova virtute mundum
a peccato de Virgine segregat, alieni peccati
seu debiti sive poenae ad eumdem hominem necessitas
ulla pertranseat; etiamsi non assumatur in
personam Dei, sed ut purus homo fiat. Nam
eadem ipsa ratione, qua non debuit Deus Adam
facere nisi justum, nec aliquo debito sive incommodo
gravatum, aperte mens rationalis cognoscit
eum, quem similiter propria voluntate et virtute
procreat, alicui malo subditum fieri non debere:
quoniam nimis inconveniens est omnipotenti et

sapienti Dei bonitati, talem facere rationalem naturam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.