PL 158, col. 457

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

ea semper nisi adjuta caret hac ratione, quia
natura subsistit in personis et personae non sunt sine
natura, facit natura personas infantium peccatrices.
Sic spoliavit persona naturam bono justitiae
in Adam: et natura egens facta omnes personas,
quas ipsa de se procreat, eadem egestate peccatrices
et injustas facit. Hoc modo transit peccatum
Adae personale in omnes qui de illo naturaliter
propagantur, et est in illis originale sive naturale.
Unde patet magnam esse distantiam inter peccatum
Adae et peccatum eorum, quia ille peccavit
propria voluntate; illi naturali peccant necessitate,
quam propria et personalis meruit illius voluntas.
Sed cum nemo dubitet quia par poena non sequatur
imparia peccata, in hoc tamen similis est et

personalis et originalis peccati damnatio, quia nullus
admittitur ad regnum Dei, ad quod factus est homo,
nisi per mortem Christi, sine qua non redditur
quod pro Adae peccato debetur, quamvis non omnes
pariter in inferno torqueri mereantur. Nam post
diem judicii nullus erit angelus aut homo, nisi aut
in regno Dei, aut in inferno. Ita igitur et peccatum 105
infantium minus est quam peccatum Adae; et
nullus tamen sine illa universali satisfactione salvatur,
per quam et magnum et parvum dimittitur
peccatum. Cur autem non sit sine illa morte, et
quomodo per illam sit salus hominum, in praefato
libro, sicut Deus mihi dedit, quaesivi et dixi.
CAPUT XXIV [ al., XXIII]. Quod peccata parentum post Adam non computentur in originali peccato filiorum.
Parentum vero proximorum peccata ad originale
peccatum non aestimo pertinere: quippe si Adam
nequivisset ad eos, quos generaturus erat, justitiam
suam perducere, nequaquam posset eis suam
injustitiam transmittere. Quare, quoniam nullus post
Adam filiis suis quivit justitiam suam servare, nullam
video rationem cur proximorum parentum peccata
filiorum debeant animabus imputari. Denique
nulli dubium est quod infantes nullam servant rectitudinem
voluntatis propter ipsam rectitudinem. In
hoc ergo sunt omnes pariter injusti, quia nullam
habent, quam omnis homo habere debet, justitiam.
Haec nuditas justitiae descendit ad omnes ab Adam,
in quo humana natura se spoliavit eadem justitia.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.