PL 158, col. 458

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Nam et si in Adam (hoc est naturae humanae) illi
remansit aliqua justitia, ut in rebus aliquibus rectam
servaret voluntatem: sic tamen privata est illo
dono quo sibi justitiam custodire poterat in posteros;
ut in nullo eorum ipsa cum aliqua justitia se propagare
queat. Plus itaque in infantibus auferre
sibi non valuit, quam omnem justitiam et beatitudinem,
quae nulli datur aliqua carenti debita
justitia. Quod autem proximorum parentum injustitia
possit hanc augere justitiae nuditatem, qua non
valet in infantes ab Adae peccator major descendere,
non videtur possibile. Nam ubi nulla est justitia,
nulla potest auferri justitia. Unde autem nulla potest
absentari justitia, ibi addi nulla valet injustitia.
Nullam ergo infantibus suis addere queunt injusti

parentes injustitiam, super praedictam nuditatem
justitiae. At ubi nulla est justitia, nihil prohibet
aliquam poni justitiam. Verisimilius igitur et
possibilius videtur, si parentes injusti aliquam suis
infantibus addere dicuntur injustitiam, quod
justi suis aliquam dare possint justitiam. Quod
si fit, habent infantes justorum aliquam justitiam.
Si vero hoc est, levius damnatur, quam infantes
justorum, si moriuntur sine baptismo; aut si
salventur, cum aliquo suo praecedenti merito
eliguntur. Quod Paulus apostolus negat [(Rom. V)] ,
ubi per Jacob et Esau probat nullum, nisi omnium
merita preveniente gratia, salvari. Quoniam
itaque nullam dant justi parentes ante baptismum
infantibus suis justitiam, nullam utique addunt

injusti suis injustitiam. Quod si dicitur Non addunt
injusti parentes suis infantibus aliquam injustitiam,
quibus auferre nequeunt ullam justitiam; sed originalem,
quam habent ab Adam, faciunt in eis graviorem,
ergo et justi in suis reddunt eam leviorem.
Quare si minus sunt injusti infantes justorum quam
injustorum, minus debent reprobari quam illi. Quod
dicat, qui audet et ostendere potest. Ego vero non
audeo, cum mistim videam et justorum et injustorum
infantes ad baptismi gratiam eligi et ab illa
reprobari. Sed et hoc si quis dicit, non valet ostendere.
Quippe sicut, hoc modo, non est justo justior,
nisi qui voluntate magis aut appetit, aut vitat quod
debet; ita non est injusto injustior, nisi qui plus
amat aut contemnit quod non debet. Si igitur infantes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.