PL 158, col. 459

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

nequeant ostendi, mox ut animam habent, alius alio
magis vel minus velle quod debent, aut quod
non debent; nemo potest probare quod in infantibus
alius alio nascatur justior vel injustior. Pariter
ergo nec justi sua justitia reddere videntur in suis
infantibus originalem injustitiam leviorem, nec
injusti in suis sua injustitia graviorem. Quapropter
si parentes injusti nec numero, nec magnitudine
queant originale peccatum suis infantibus suo peccato
augere, videtur mihi peccata parentum, post
Adam, in infantum merita bona parentum, filiis
multa et magna beneficia corporis et animae impendi,
et propter peccata parentum filios et nepotes
usque in tertiam et quartam generationem, et forsitan
ultra, diversis tribulationibus in hac vita flagellari,

et ea perdere bona etiam in anima, quae forsitan
per illos consequerentur, si justi essent; quorum
exempla nimis longum est hic inserere. Sed
dico peccatum originale in omnibus infantibus conceptis
naturaliter aequale esse: sicut peccatum
Adae, quod est causa cur nascantur in illo, ad omnes
pertinet aequaliter.
CAPUT XXV [ al., XXIV]. Quomodo peccata parentum noceant animabus filiorum.
Si autem peccata parentum aliquando nocent animabus
filiorum, hoc modo potius fieri existimo, non
quod ea illis Deus imputet, aut quod eos in aliqua
delicta propter parentes inducat, sed quoniam sicut
saepe meritis parentum, filios justorum a peccatis

eruit, ita filios justorum eorum meritis, in suis
aliquando derelinquit. Quoniam enim nemo liber
est a peccato, nisi Deo liberante, cum non liberat,
dicitur inducere, et cum non emollit, indurare. Namque
satis videtur susceptibilius, quod Deus animam
peccatricem, cui nihil praeter poenam debet,
propter parentum peccata in suis dimittat peccatis,
ut pro ipsis puniatur, quam quod eam alienis
oneret, ut pro eis torqueatur. Ita igitur sine repugnantia
et originale peccatum est idem in omnibus,
et filius non portabit iniquitatem patris, et unusquisque
onus suum portabit et recipiet, prout gessit
in corpore sive bonum, sive malum, et reddit Deus
peccata parentum filiis in tertiam et quartam generationem,
etiam si hoc sit in anima; et quidquid

aliud legitur, quod animabus filiorum peccata parentum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.