PL 158, col. 467
Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
voluntatis, ad quam servandam est data
creaturae rationali; in quo naturalem tantum fortitudinem
voluntatis ad servandam acceptam rectitudinem;
non quomodo necessarium ad hoc ipsum illi
sit, ut gratia subsequatur, ostendi. Tertius autem
est De quaestione qua quaeritur quid peccavit
diabolus, quia non stetit in veritate: cum Deus non
dederit ei perseverantiam quam nisi eo dante habere
non potuit: quoniam si Deus dedisset, ille habuisset,
sicut boni angeli habuerunt illam, quia illis
dedit Deus. Quem tractatum, quamvis ibi de confirmatione
bonorum angelorum dixerim, de casu diaboli
titulavi: quoniam illud contingens fuit, quod
dixi de bonis angelis; quod autem scripsi de malis,
ex proposito fuit quaestionis. Qui videlicet tractatus,
quamvis nulla continuatione dictaminis cohaereant,
materia tamen eorum, et similitudo disputationis
exigit, ut simul eo, quo illos commemoravi,
ordine conscribantur. Licet itaque a quibusdam
festinantibus alio ordine sint conscripti, antequam
perfecti essent, sic tamen eos, ut hic posui, volo
ordinari.