PL 158, col. 478

Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

significationis, a qua ideo incepi, ut te a notioribus
ad ignotiora perducerem. Omnes enim de veritate
significationis loquuntur: veritatem vero, quae est
in rerum essentia, pauci considerant. DISC. Profuit
mihi quia hoc ordine me duxisti. MAG. Videamus
ergo quam lata sit veritas significationis. Namque
non solum in his quae signa solemus dicere, sed et
in aliis omnibus quae diximus est significatio vera
vel falsa. Quoniam namque non est ab aliquo faciendum,
nisi quod quis debet facere; eo ipso quod
aliquis aliquid facit, dicit et significat hoc se debere
facere: quod si 113 debet facere quod facit, verum
dicit, si autem non debet, mentitur. DISC. Quamvis
videar mihi intelligere, tamen quia inauditum
hactenus fuit, apertius ostende quod dicis.

MAG. Si esses in loco ubi scires esse salubres herbas
et mortiferas, sed nescires eas discernere et
esset ibi aliquis, de quo non dubitares quin illas
discernere sciret, tibique interroganti quae salubres
essent et quae mortiferae, alias verbo salubres
diceret esse, et alias comederet; cui magis crederes,
verbo an actioni ejus? DISC. Non tantum crederem
verbo quantum operi. MAG. Plus ergo tibi
diceret quae salubres essent opere quam verbo.
DISC. Ita est. MAG. Sic itaque, si nescires non esse
mentiendum, et mentiretur aliquis coram te,
etiamsi diceret tibi ipse se non debere mentiri, plus
ipse tibi diceret opere se mentiri debere, quam verbo
non debere. Similiter dum cogitat aliquis, aut

vult aliquid, si nescires an deberet id velle, sive
cogitare, si voluntatem ejus et cogitationem videres,
significaret tibi ipso opere quia hoc deberet
cogitare et velle. Quod si ita deberet, verum
diceret; sin autem, mentiretur. In rerum quoque
existentia est similiter vera vel falsa significatio;
quoniam eo ipso quia est, dicit se debere esse.
DISC. Video nunc aperte quod hactenus non animadverti.
CAPUT X [ al., XI]. De summa veritate.
MAG. Progrediamur ad ea quae restant. DISC. Praecede,
et sequar. MAG. Summam autem veritatem non
negabis esse rectitudinem? DISC. Imo nihil aliud
illam possum fateri. MAG. Considera quia cum omnes

supradictae rectitudines ideo sint rectitudines,
quia illa in quibus sunt, aut sunt aut faciunt quod
debent; summa veritas non ideo est rectitudo, quia
debet aliquid. Omnia enim illi debent: ipsa
vero nulli quidquam debet, nec ulla ratione est quod
est, nisi quia est. DISC. Intelligo. MAG. Vides etiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.