PL 158, col. 479
Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
quomodo ista rectitudo causa sit omnium aliarum
veritatum et rectitudinum, et nihil sit causa
illius? DISC. Video et animadverto in aliis quasdam
esse tantum effecta; quasdam vero esse causas, et
effecta: ut, cum veritas, quae est in rerum existentia,
sit effectum summae veritatis, ipsa quoque causa
est veritatis quae cogitationis est, et ejus quae est in
propositione: et istae duae veritates nullius sunt causa
veritatis. MAG. Bene consideras: unde jam intelligere
potes quomodo summam veritatem in meo
Monologio [(cap. 18)] probavi non habere principium
vel finem, per veritatem orationis. Cum enim dixi,
quando non fuit verum quia futurum erat aliquid,
non ita dixi ac si absque principio ista
oratio fuisset, quae assereret futurum aliquid esse,
aut ista veritas esset Deus: sed quoniam non
potest intelligi quando, si oratio ista esset, veritas
illi deesset, ut per hoc quia non intelligitur
quando ista veritas esse non potuerit, si esset oratio
in qua esse posset, intelligatur illa veritas sine principio
fuisse, quae prima causa est hujus veritatis.
Quippe veritas orationis non semper posset esse, si
ejus causa non semper esset. Etenim non est vera
oratio, quae dicit futurum esse aliquid, nisi
reipsa sit aliquid futurum; neque aliquid est futurum,
si non sit in summa veritate. Similiter de
illa intelligendum est oratione, quae dicit quia
praeteritum est aliquid. Nam si nullo intellectu veritas
orationi huic, si facta fuerit, deesse poterit,
necesse est ut ejus veritatis, quae summa causa est
istius, nullus finis intelligi possit. Idcirco namque
vere dicitur praeteritum esse aliquid, quia ita
est in re: et ideo est aliquid praeteritum, quia sic
est in veritate summa. Quapropter si nunquam potuit
non esse verum, futurum esse aliquid, et nunquam
poterit non esse verum, praeteritum aliquid
esse, impossibile est principium summae veritatis
fuisse, aut finem futurum esse. DISC. Nihil tuae rationi
objici posse video.
CAPUT XI [ al., XII]. De veritatis diffinitione.
MAG. Redeamus ad indagationem veritatis
quam incoepimus. DISC. Totum hoc pertinet ad indagandam
veritatem; verumtamen redi ad quod vis.
MAG. Dic ergo mihi an tibi videatur esse aliqua
rectitudo alia, praeter has quas contemplati sumus.
DISC. Non alia praeter has, nisi illa quae est in rebus
corporeis, quae multum est aliena ab istis, ut
rectitudo virgae. MAG. In quo tibi illa videtur differre
ab istis. DISC. Quia illa visu corporeo cognosci
potest; istas rationis capit contemplatio. MAG.