PL 158, col. 481

Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Non 114 dixi justum esse eum, qui facit volens
quod debet; sed dixi non esse justum, qui non facit
volens quod debet. DISC. Dic ergo quis sit justus?
MAG. Quaeris, ut video, diffinitionem justitiae,
cui laus debetur; sicut contrario ejus, scilicet injustitiae
debetur vituperatio. DISC. Illam quaero.
MAC. Constat quia illa justitia non est in ulla natura,
quae rectitudinem non agnoscit. Quidquid enim non
vult rectitudinem, etiamsi eam tenet, non meretur
laudem, quia tenet rectitudinem; velle autem illam
non valet, qui nescit eam. DISC. verum est. MAG.
Rectitudo igitur, quae tenenti se laudem acquirit,
non est nisi in rationali natura, quae sola rectitudinem,
de qua loquimur, percipit. DISC. Ita sequitur
MAG. ergo quoniam omnis justitia est rectitudo,

nullatenus est justitia, quae servantem se facit laudabilem,
nisi in rationalibus. DISC. Non potest aliter
esse. MAG. Ubi igitur tibi videtur ista justitia in
homine, quia rationalis est? DISC. Non est nisi aut
in voluntate, aut in scientia, aut in opere. MAG.
Quid, si quis recte intelligit, aut recte operatur,
non autem recte velit; laudabit eum quisquam de
justitia? DISC. Non. MAG. Ergo non est ista justitia
scientiae rectitudo, aut rectitudo actionis; sed rectitudo
voluntatis. DISC. Aut hoc erit, aut nihil. MAG.
Videtur tibi sufficienter esse diffinita justitia quam
quaerimus? DISC. Tu vide. MAG. Quicunque vult quod
debet, putas eum recte velle et habere rectitudinem
voluntatis? DISC. Si quis nesciens vult quod debet:
ut cum vult ostium claudere contra illum qui, ipso

nesciente, vult in domo alium occidere; sive iste
habeat, sive non habeat aliquam voluntatis rectitudinem,
non habet illam quam quaerimus. MAG. Quid
dicis de illo qui scit se debere velle quod vult? DISC.
Potest contingere ut intelligens velit quod debet, et
nolit se debere. Nam cum latro cogitur ablatam
reddere pecuniam, palam est quia non vult se debere;
quoniam ideo cogitur velle reddere, quia
debet: sed hic nullatenus laudandus est hac rectitudine.
MAG. Qui cibat esurientem pauperem propter
inanem gloriam, vult se debere velle quod vult:
idcirco namque laudatur, quia vult facere quod debet:
quid itaque de isto judicas? DISC. Non est hujus
rectitudo laudanda; et ideo non sufficit ad justitiam
quam quaerimus. Sed ostende jam quae sufficiat.

MAG. Omnis voluntas sicut vult aliquid, ita vult
propter aliquid. Nam quemadmodum considerandum
est quid velit, ita videndum est cur velit. Quippe
non magis recta debet esse volendo quod debet,
quam volendo propter quod debet. Quapropter omnis
voluntas habet quid, et cur: omnino namque
nihil volumus nisi sit cur velimus. DISC. Omnes hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.