PL 158, col. 482

Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

in nobis cognoscimus. MAG. Cur autem tibi videtur
unicuique volendum quod vult, ut laudabilem habeat
voluntatem? Quid enim volendum sit, palam est;
quia qui non vult quod debet, justus non est. DISC.
Nec minus apertum mihi videtur quia sicut volendum
est unicuique quod debet; ita volendum est
ideo, quia debet, ut justa sit ejus voluntas. MAG.
Bene intelligis haec duo necessaria esse voluntati ad
justitiam: velle scilicet quod debet; ac ideo, quia
debet. Sed dic an sufficiant. DISC. Cur non? MAG.
Cum aliquis vult quod debet, quia cogitur; et ideo
cogitur, quia hoc velle debet: nonne hic quodammodo
vult quod debet quoniam debet? DISC. Non
possum negare; sed alio modo vult iste, alio
modo vult justus. MAG. Distingue istos modos. DISC.

Justus namque, cum vult quod debet, servat voluntatis
rectitudinem non propter aliud, inquantum
justus est, quam propter ipsam rectitudinem. Qui
autem nonnisi coactus, aut extranea mercede conductus,
vult quod debet (si servare dicendus est
rectitudinem) non eam servat propter ipsam, sed
propter aliud. MAG. Voluntas ergo illa justa dicenda
est, quae sui rectitudinem servat propter ipsam
rectitudinem. DISC. Aut ista, aut nulla voluntas
justa est. MAG. Justitia igitur est rectitudo voluntatis
propter se servata. DISC. haec est justitiae diffinitio,
quam quaerebam. MAG. Vide tamen ne forte
aliquid in ea debeat corrigi. DISC. Ego nihil in ea
corrigendum. MAG. Nec ego. Nulla namque justitia
est, quae non est rectitudo; nec alia, quam rectitudo

voluntatis, justitia dicitur per se. Dicitur enim
rectitudo actionis, justitia; sed nonnisi cum justa
voluntate fit actio. Rectitudo autem voluntatis,
etiamsi impossibile sit fieri quod recte volumus,
tamen nequaquam amittit nomen justitiae. Quia autem
servata dicitur: Forte dicet aliquis, si rectitudo
voluntatis nonnisi cum servatur, dicenda est
justitia; non mox ut habetur, est justitia: nec accipimus
justitiam, cum illam accipimus; sed nos,
servando, facimus eam justitiam esse. Nam prius
accipimus illam et habemus, quam servemus: non
enim ideo illam accipimus, nec idcirco illam primitus
habemus, quia servamus; sed illam incipimus
ideo servare, quia accipimus et habemus. Sed ad
hoc respondere nos possumus quia simul accipimus

illam et velle et habere: non enim illam habemus,
nisi volendo; et, si eam volumus, hoc ipso eam
habemus. Sicut autem illam simul habemus, et
volumus; ita illa simul volumus et servamus: quoniam
sicut eam non servamus, nisi cum illam volumus;
sic non est quando eam velimus, et non servemus:
sed quandiu eam volumus, servamus; et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.