PL 158, col. 483
Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
donec servamus, volumus. Quoniam ergo eodem
tempore contingit nobis illam et velle et habere:
nec diverso tempore in nobis sunt et velle, et servare
eam; ex necessitate simul accipimus et habere
illam, et servare: et sicut quandiu servamus, habemus
illam; ita quandiu habemus, servamus: nec
ulla ex his generatur inconvenientia. Quippe
sicut ejusdem rectitudinis acceptio natura prius est
quam habere, aut velle illam: quoniam habere
illam, aut velle, non est causa acceptionis, sed acceptio
facit velle illam et habere: et tamen simul
sunt tempore acceptio, et habere et velle: simul
enim incipimus illam et accipere, et habere, et
velle; et tamen simul sunt tempore, acceptio, et
habere, et velle: et mox ut est accepta, est habita
et volumus eam; ita habere, seu velle illam, quamvis
natura prius sint, quam servare illam; simul
tamen sunt tempore. Quare a quo simul accipimus
et habere, et velle, et servare voluntatis
rectitudinem, ab illo accipimus justitiam: et mox
ut habemus et volumus eamdem rectitudinem
voluntatis, justitia dicenda est. Quod vero addidimus, propter se,
ita necessarium est ut nullo modo
eadem rectitudo, nisi propter se servata, justitia sit.
DISC. Nihil possum cogitare contra. MAG. Videtur
tibi quod ista diffinitio possit aptari summae justitiae,
secundum quod de re loqui possumus, de qua nihil,
aut vix proprie aliquid potest dici? DISC. Licet nonnisi
tibi aliud voluntas, aliud rectitudo: tamen sicut
dicimus potestatem divinitatis, aut divinam potestatem,
sive potentem divinitatem (cum in divinitate
non sit aliud potestas quam divinitas); ita non inconvenienter
dicimus ibi rectitudinem voluntatis,
aut voluntariam rectitudinem, seu rectam voluntatem.
Si vero illam rectitudinem dicimus propter se
servari, de nulla alia rectitudine tam convenienter
dici posse videtur. Sicut enim non aliud illam,
sed ipsa se servat, nec per aliud sed per se, ita
non propter aliud quam propter se. MAG. Indubitanter
itaque possumus dicere quia justitia est
rectitudo voluntatis: quae rectitudo propter se servatur.
Et quoniam verbi, quod hic dico (servatur)
non habemus participium passivum praesentis temporis,
pro praesenti, possumus uti passivo praeterito
participio ejusdem verbi. DISC. Hunc usum habemus
notissimum, ut praeteritis 115 participiis passivis
utamur pro praesentibus, quae latinitas non
habet; sicut non habet praeterita participia a verbis
activis et neutris; et pro praeteritis, quae non habet,