PL 158, col. 498
Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
falsum esse video. MAG. Quis ergo potest voluntatem
dicere non esse liberam ad servandam rectitudinem,
et liberam a tentatione et peccato: si nulla tentatio
potest illam, nisi volentem, avertere a rectitudine
ad peccatum, id est ad volendum quod non debet?
Cum ergo vincitur, non aliena vincitur potestate,
sed sua. DISC. Hoc monstrant ea quae dicta sunt.
MAG. Nonne vides ex his consequi quia nulla tentatio
potest vincere rectam voluntatem? Nam, si
potest, habet potestatem vincendi, et sua potestate
vincit; sed hoc esse non potest, quoniam voluntas
nonnisi sua vincitur potestate. Quare nullatenus
potest tentatio vincere rectam voluntatem; et cum
dicitur, improprie dicitur. Non enim aliud intelligitur,
quam quia voluntas potest se subjicere tentationi;
sicut e converso, cum imbecillis dicitur posse
vinci a forti, non sua potestate posse dicitur, sed
aliena; quoniam non significatur aliud, nisi quia
fortis habet potestatem vincendi imbecillem.
120
CAPUT VI. Quomodo sit nostra voluntas potens contra tentationes, licet videatur impotens.
DISC. Quamvis sic omnia impugnantia voluntati
nostrae subjicias, atque nullam tentationem illi dominari
permittas, ut in nullo possim obviare assertionibus
tuis; non tamen possum dissimulare quamdam
impotentiam esse in eadem voluntate, quam
fere omnes experimur, cum violentia tentationis superamur.
Quapropter nisi illam potentiam quam
probas, et istam impotentiam quam sentimus, facias
convenire: non potest animus meus ad quietem hujus
quaestionis pervenire. MAG. Istam impotentiam
voluntatis, quam dicis, in quo putas esse? DISC. In
eo quia non potest perseveranter rectitudini adhaerere.
MAG. Si per impotentiam non adhaeret,
aliena vi avertitur a rectitudine. DISC. Concedo.
MAG. Quae est haec vis? DISC. Vis tentationis. MAG.
Haec vis non eam avertit a rectitudine, si ipsa
non vult quod suggerit tentatio. DISC. Ita est. Sed
ipsa tentatio sua vi cogit eam velle quod suggerit.
MAG. Qomodo cogit eam velle? An ita ut possit quidem
nolle, sed non sine gravi molestia; an ita
ut nullatenus possit nolle? DISC. Quamvis fateri me
oporteat nos aliquando sic premi tentationibus, ut
sine difficultate non valeamus nolle quod suggerunt;
non tamen possum dicere quod sic nos unquam opprimant,
ut quod monent nullatenus nolle possimus.
MAG. Nescio quomodo possit dici. Si enim vult