PL 158, col. 497

Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

occidi, si mentitur; nec necesse est illum mentiri,
quia potest non mentiri, si occiditur. Neutrum
enim est determinate in necessitate; quia utrumlibet
est in potestate. Ita quoque, licet invitus
aut mentiatur, aut occidatur, non tamen ideo
consequitur ut invitus mentiatur, aut ut invitus occidatur.
Est et alia ratio, quam frequens habet
usus, cur invitus et nolens et ex necessitate dicitur
aliquis facere, quod tamen volens facit. Nam quod
nonnisi difficile facere valemus, et ideo non facimus,
dicimus hoc nos facere non posse, et ex necessitate
nos, sive invitos, deserere: et quod sine difficultate
dimittere nequimus, et idcirco facimus, hoc
nos invitos, et nolentes, et ex necessitate facere
asserimus. Hoc igitur modo, qui mentitur ne moriatur,

mentiri invitus et nolens dicitur, et ex necessitate,
quia mendacium vitare non valet sine mortis
difficultate. Sicut igitur qui mentitur propter vitam,
improprie dicitur invitus mentiri, quoniam
mentitur volens; ita non proprie dicitur invitus velle
mentiri, quoniam hoc nonnisi volens vult. Nam
sicut, cum mentitur, vult ipsum mentiri; sic, cum
vult mentiri, vult ipsum velle. DISC. Non possum
negare quod dicis. MAG. Quomodo ergo non est libera
voluntas, quam aliena potestas sine suo assensu
subjicere non potest? DISC. Nonne simili ratione
possumus dicere voluntatem equi esse liberam,
quia non appetitui carnis servit, nisi volens? MAG.
Non est hic similiter; in equo namque non ipsa
voluntas se subjicit, sed naturaliter subjecta semper

necessitate appetitui carnis servit. In homine vero,
quandiu ipsa voluntas recta est, nec servit, nec subjecta
est cui non debet, nec ab ipsa rectitudine ulla
vi aliena avertitur, nisi ipsa, cui non debet, volens
consentiat: quem consensum non naturaliter, nec
ex necessitate sicut equus, sed ex se aperte videtur
habere. DISC. Satisfecisti huic objectioni meae de
voluntate equi. Redi ubi eramus. MAG. An negabis
omnem rem liberam esse ab ea re a qua
cogi nisi volens, vel prohiberi non potest? DISC.
Non video quomodo negem. MAG. Dic etiam quomodo
superat recta voluntas, et quomodo superatur? DISC.
Velle ipsam rectitudinem perseveranter, est illi vincere;
velle autem quod non debet, est illi vinci.
MAG. Puto quia tentatio rectam voluntatem nonnisi

volentem, aut ab ipsa rectitudine prohibere, aut
ad id, quod non debet, cogere potest: ut illam nolit,
et istud velit. DISC. Nec hoc ulla ratione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.