PL 158, col. 496

Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

invitis rectitudo voluntatis non poterat auferri.
CAPUT V. Quod nulla tentatio cogat invitum peccare
Sed nunc quomodo est humanae voluntatis arbitrium
hac potestate liberum; cum saepe rectam habens
homo voluntatem, ipsam rectitudinem invitus,
cogente tentatione, deserat? MAG. Nemo illam deserit,
nisi volendo. Si ergo invitus dicitur nolens,
nemo deserit illam invitus: ligari enim homo potest
invitus, quia nolens potest ligari; torqueri potest
invitus, quia nolens potest torqueri; occidi potest
invitus, quia nolens potest occidi; velle autem non
potest invitus, quia velle non potest, nolens velle;
nam omnis volens ipsum suum velle vult. DISC.
Quomodo ergo dicitur invitus mentiri, qui mentitur

ne occidatur: cum hoc nonnisi volens facit?
Nam, sicut invitus mentitur, sic invitus vult mentiri;
et qui invitus vult mentiri, nolens vult mentiri.
MAG. Ideo forsitan invitus mentiri dicitur; quia,
cum sic vult veritatem ut non mentiatur nisi
propter vitam, et vult mendacium, quia propter vitam;
et non vult mendacium propter ipsum mendacium,
quoniam vult veritatem: et ideo volens, et
nolens mentitur. Alia namque est voluntas, qua volumus
aliquid propter se, ut cum volumus salutem
propter se; et alia, cum aliquid volumus propter
aliud, ut cum volumus absinthium bibere propter
salutem. Unde potest forsitan dici secundum has
diversas voluntates, quia invitus, et non invitus
mentitur. Quapropter cum dicitur invitus mentiri,

quia non id vult inquantum vult veritatem, non repugnat
illi sententiae qua dico neminem invitum
deserere rectitudinem voluntatis; quia mentiendo
vult eam deserere propter vitam: secundum quam
voluntatem non invitus eam deserit, sed volens; de
qua voluntate nunc loquimur. De illa namque loquimur,
qua vult mentiri propter vitam; non de illa,
qua non vult mendacium propter se. Aut idcirco
certe mentitur invitus, quia invitus aut occiditur,
aut mentitur, id est invitus est in hac angustia, ut
ex necessitate unum horum quodlibet fiat: quamvis
enim necesse sit illum aut occidi aut mentiri,

non tamen necesse est illum occidi, quia potest non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.