PL 158, col. 495

Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

lux abesset; responderet se montem videre monenti,
quia non posset absente luce; sed si lux
adesset, tunc posset. Rursum: si visum habenti
mons et lux praesens est, et aliquid visui obstet, ut
si quis illi oculos claudat, dicet se posse videre
montem: sed si nihil visui ejus obsisteret, tunc sine
dubio montem videndi potestatem haberet. DISC.
Totum hoc omnibus notum est. MAG. Vides ergo
quia potestas videndi aliquod corpus, alia est in vidente;
alia in re videnda; alia in medio, id est neque
in vidente, neque in videndo: et ea quae est
in medio, alia est in adjuvante; alia in non impediente,
id est cum nihil quod impedire possit impedit.
DISC. Video plane. MAG. Quatuor igitur istae potestates
sunt, quarum si una quaelibet desit, aliae tres

nec singulae, nec omnes simul aliquid possunt
efficere: nec tamen, absentibus aliis, negamus aut
eum qui visum habet habere visum, aut instrumentum
sive potestatem videndi; aut rem visibilem
posse videri; aut lucem posse visum juvare.
119
CAPUT IV. Quomodo potestatem habeant servandi rectitudinem, quam non habent.
MAG. Quarta autem potestas improprie dicitur:
quod enim solet impedire visum, non ob aliud dicitur
dare potestatem vivendi, cum non impedit, nisi
quia non aufert. Potestas autem vivendi lucem, nonnisi
in tribus rebus est; quia tunc est idem, et quod
videtur, et quod adjuvat. Nonne hoc omnibus est
notum! DISC. Nulli utique est ignotum. MAG. Si

ergo, absente re quae videri possit, in tenebris positi,
et clausos sive ligatos oculos habentes, quantum ad
nos pertinet, videndi quamlibet rem visibilem potestatem
habemus; quid prohibet nos habere potestatem
servandi rectitudinem voluntatis propter
ipsam rectitudinem, etiam absente ipsa rectitudine,
quandiu et ratio in nobis est, qua eam valemus
cognoscere; et voluntas, qua illam tenere possumus?
Ex his enim constat praefata libertas arbitrii.
DISC. Satisfecisti intellectui meo, potestatem hanc
servandi rectitudinem voluntatis rationali naturae
semper inesse, atque hanc potestatem in primi

hominis et angelorum arbitrio liberam fuisse, quibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.