PL 158, col. 505

Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

repetere. DISC. Gratam habeo tuam indulgentiam.
Sed ne mireris, si ea quae non consuevi cogitare,
non sunt mihi propter unam auditionem semper
omnia ad intuendum in corde praesentia.
CAPUT XIII. Quod potestas servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem, sit perfecta diffinitio libertatis arbitrii.
MAG. Dic adhuc si quid in diffinitione libertatis arbitrii,
quam fecimus, dubitas? DISC. Unum est, quod
adhuc me aliquantulum in ea sollicitat. Nam saepe habemus
potestatem servandi aliquid; quae tamen libera
non est, ut aliena vi impediri non possit. Quamobrem,
cum dicis quia libertas arbitrii est potestas
servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem,

vide ne forte addendum sit, quod illam
potestatem tam liberam designet esse, ut nulla vi
superari possit. MAG. Si potestas servandi rectitudinem
voluntatis, propter ipsam rectitudinem, aliquando
inveniri posset absque illa quam perspeximus
libertate, expediret ut quod dicis adderetur:
sed cum dicta diffinitio sic perfecta sit ex genere et
differentiis, ut nec minus aliquid claudat, nec plus
quam illa quam quaerimus libertas, nihil illi addendum,
aut demendum intelligi potest. Est enim potestas,
libertatis genus. Quod autem additum est,
servandi, separat eam ab omni potestate quae non
est servandi, sicut est potestas ridendi aut ambulandi.
Addendo vero, rectitudinem, secrevimus eam a
potestati servandi aurum, et quidquid non est rectitudo.

Per additamentum, voluntatis, segregatur a
potestate servandi rectitudinem aliarum rerum, ut
virgae, aut opinionis. Per hoc autem quod dictum
est, propter rectitudinem ipsam, dividitur a potestate
servandi rectitudinem voluntatis propter aliud, ut
cum servatur propter pecuniam, aut naturaliter.
Servat enim naturaliter canis rectitudinem voluntatis,
cum amat catulos suos, aut dominum suum sibi
benefacientem. Quoniam igitur nihil est in hac diffinitione,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.