PL 158, col. 506

Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quod non sit necessarium ad concludendam
libertatem arbitrii rationalis voluntatis, et ad alia
excludenda, sufficienter illa includitur, et alia excluduntur:
nec abundans utique, nec indigens est
haec nostra diffinitio. Itane tibi videtur? DISC. Mihi
utique perfecta videtur. MAG. Dic ergo, si quid
vis amplius de libertate hac, propter quam imputatur
illam habenti, sive faciat bonum, sive malum.
De hac enim sola nunc noster est sermo.
CAPUT XIV. Divisio ejusdem libertatis.
DISC. Restat nunc ut dividas eamdem libertatem.
Quamvis enim, secundum hanc diffinitionem, communis
sit omni rationali naturae; multum tamen
differt illa quae Dei est, ab illis quae rationalis creaturae

sunt; et illae ab invicem. MAG. Libertas arbitrii
alia est a se, quae nec facta est, nec ab alio
accepta, quae est solius Dei; alia a Deo facta et accepta,
quae est angelorum et hominum. Facta
autem sive accepta, alia est habens rectitudinem
quam servet; alia carens. Habens, alia tenet, sepaparabiliter;
alia inseparabiliter. Illa quidem quae
separabililer tenent, fuit angelorum omnium, antequam
boni confirmarentur et mali caderent; et est
omnium hominum ante mortem, qui habent rectitudinem
eamdem. Quae vero tenet inseparabiliter,
est electorum angelorum et hominum. Sed angelorum
electorum, post ruinam reproborum; et hominum,
post mortem suam. Illa autem quae caret
rectitudine: alia caret recuperabiliter, alia irrecuperabiliter.

Quae recuperabiliter caret, est tantum in
hac vita omnium hominum illa carentium, quamvis
illam multi non recuperent. Quae autem irrecuperabiliter
caret, est reproborum hominum et angelorum,
sed angelorum post ruinam, et hominum
post hanc vitam. DISC. De diffinitione et divisione
libertatis hujus, Deo annuente, sic mihi satisfecisti
ut nihil queam invenire quod necesse habeam
de illis interrogare.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.