PL 158, col. 507
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
De tribus illis quaestionibus, in quibus Dei praescientiae
atque praedestinationi nec non et gratiae liberum
arbitrium repugnare videtur, quod mihi Deus
dignabitur aperire, curabo, ipso adjuvante, scribendo
ostendere.
123 QUAESTIO I. DE CONCORDIA PRAESCIENTIAE DEI CUM LIBERO ARBITRIO.
CAP. I.-- Non repugnat Dei praescientia libertati arbitrii; quia Deus praescit esse libere futurum, quod aliunde non est ex necessitate futurum.
Videntur quidem praescientia Dei et liberum
arbitrium repugnare; quoniam ea quae Deus praescit,
necesse est esse futura, et quae per liberum
arbitrium fiunt, nulla necessitate proveniunt; sed si
repugnant, impossibile est simul et praescientiam
Dei esse, quae omnia praevidet, et aliquid per libertatem
arbitrii fieri. Quae impossibilitas si abesse intelligitur;
repugnantia, quae videtur inesse, penitus removetur.
Ponamus itaque simul esse et praescientiam
Dei, quam sequi necessitas futurarum rerum videtur;
et libertatem arbitrii per quam multa sine ulla
necessitate fieri creduntur, et videamus
utrum impossibile sit haec duo simul esse. Quod si
est impossibile, oritur inde aliud impossibibile:
impossibile siquidem est, quo posito aliud impossibile
sequitur. Sed si aliquid est futurum sine necessitate,