PL 158, col. 508

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

hoc ipsum praescit Deus, qui praescit omnia futura;
quod autem praescit Deus, necessitate futurum
est, sicut praescitur: necesse est itaque aliquid esse
futurum sine necessitate. Nequaquam ergo recte intelligenti
hic repugnare videntur praescientia
quam sequitur necessitas, et libertas arbitrii a qua
removetur necessitas: quoniam et necesse est quod
Deus praescit futurum esse, et Deus praescit aliquid
esse futurum sine omni necessitate. Sed dices
mihi: Non removet tamen a me necessitatem peccandi,
vel non peccandi; quoniam Deus praescit me
peccaturum, vel non peccaturum: et ideo necesse est
me peccare, si pecco; vel non peccare, si non pecco.
Ad quod ego: Non debes dicere, Praescit me Deus
peccaturum tantum, vel non peccaturum; sed,

praescit me Deus peccaturum sine necessitate, vel
non peccaturum: et ita sequitur quia sive peccaveris,
sive non peccaveris, utrumque sine necessitate
erit; quia praescit Deus futurum esse sine necessitate
hoc quod erit. Vides igitur non esse impossibile simul
esse praescientiam Dei, per quam futura, quae
praescit, dicuntur esse ex necessitate; et libertatem
arbitrii, per quam multa fiunt sine necessitate. Si enim
est impossibile, sequitur aliquid impossibile, sed
nulla nascitur ex hoc impossibilitas. Forsitan dicis:

Nondum aufers a corde meo vim necessitatis, cum dicis
quia necesse est me peccaturum esse, vel non
peccaturum sine necessitate, quia hoc praescit Deus:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.