PL 158, col. 513

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

arbitrium: ut, quamvis necesse sit esse quod
scit aut praescit, tamen multa fiant nulla necessitate,
sed libera voluntate, quemadmodum supra monstravi
[(cap. 1)] . Nempe quid mirum, si hoc modo aliquid
est ex libertate et ex necessitate, cum multa
sint quae recipiunt opposita diversa ratione?
Quae namque magis opposita sunt, quam adire et
abire? Videmus tamen, cum transit aliquis de loco
ad locum, quia idem ire, est adire et abire. Abit
enim de loco, et adit ad locum. Item: si consideremus
solem sub aliqua parte coeli, cum semper
coelum lustrando ad eamdem partem festinet, videmus
quia idem locus est a quo recedit et ad quem accedit,
et indesinenter ei eodem tempore appropinquat,
a quo elongatur. Patet etiam cursum ejus non ignorantibus,

quia si coelum consideremus, semper
transit ab occidentali parte ad orientalem. Si vero
terram attendimus, nunquam nisi ab orientali ad
occidentalem, et sic semper contra firmamentum
vadit, et licet tardius, cum firmamento: quod ipsum
in omnibus planetis cernitur. Ita ergo nulla oritur
repugnantia, si secundum praedictas rationes asserimus
idem aliquid esse necessitate futurum, quia
est futurum; et nulla cogi necessitate esse futurum,
nisi ea necessitate, quam supra dixi [(cap. 3)] fieri
a libera voluntate.
CAP. V.-- Quod multa in Scripturis dicuntur necessaria et immutabilia, per comparationem ad aeternitatem; quae in tempore sunt libera, et possent non esse.

Si vero per hoc, quod de homine dicit Job Deo: Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt [(Job. XIV, 5)]
,
vult aliquis ostendere quia nullus
potuit accelerare vel differre diem in qua moritur,
quamvis aliquando nobis videatur aliquis facere ex
libera voluntate unde moritur, non est quod
objicitur contra hoc quod supra diximus. Nam, quoniam
Deus non fallitur, nec videt nisi veritatem
sive ex libertate sive ex necessitate eveniat, dicitur
constituisse apud se immutabiliter quod apud
hominem priusquam fiat mutari potest Tale
etiam est quod Paulus apostolus de his, qui secundum
propositum vocati sunt sancti, dicit: Quos
praescit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii
sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos

autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit,
hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et
magnificavit [(Rom. VIII, 28-30)]
. Hoc quippe propositum,
secundum quod vocati sunt sancti, in aeternitate,
in qua non est praeteritum vel futurum, sed
tantum praesens, immutabile est; sed in ipsis hominibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.