PL 158, col. 514
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
ex libertate arbitrii aliquando est mutabile.
Sicut enim quamvis in aeternitate non fuit aut erit
aliquid, sed tantum est, et tamen in tempore fuit et
erit aliquid sine repugnantia; ita quod in aeternitate
mutari nequit, in tempore aliquando per liberam
voluntatem antequam sit, esse mutabile probatur
absque inconvenientia: quamvis autem ibi nihil sit
nisi praesens, non est tamen illud praesens temporale,
sicut nostrum; sed aeternum, in quo tempora
cuncta continentur. Siquidem, quemadmodum praesens
tempus continet omnem locum et quae in quolibet
loco sunt; ita aeterno praesenti simul clauditur
omne tempus et quae sunt in quolibet tempore.
Cum ergo ait Apostolus quia Deus praescit sanctos
suos, praedestinavit, vocavit, justificavit, magnificavit,
nihil horum prius aut posterius apud Deum
est; sed omnia simul aeterno praesenti sunt intelligenda.
Habet enim aeternitas suum simul, in quo
sunt omnia quae simul sunt loco vel tempore, et quae
sunt diversis in locis vel temporibus. Ut autem
ostenderet idem Apostolus non illa verba se pro
temporali significatione posuisse; illa etiam, quae
futura sunt, praeteriti temporis verbo pronuntiavit.
Nondum enim quos praescivit adhuc nascituros, jam
temporaliter vocavit, justificavit, magnificavit. Unde
cognosci potest eum, propter indigentiam verbi
significantis aeternam praesentiam, usum esse verbis
praeteritae significationis; quoniam quae tempore
praeterita sunt, ad similitudinem aeterni praesentis
omnino immutabilia sunt. In hoc siquidem magis
similia sunt aeterno praesenti, temporaliter praeterita
quam praesentia; quoniam quae ibi sunt, nunquam
possunt non esse praesentia, sicut tempore praeterita
non valent unquam praeterita non esse: praesentia
vero tempore omnia quae transeunt, fiunt non
praesentia. Hoc ergo modo quidquid de his, quae
libero fiunt arbitrio, velut necessarium sacra Scriptura
pronuntiat; secundum aeternitatem loquitur,
in qua praesens est omne verum et nonnisi verum,
immutabiliter, non secundum tempus, in quo
non semper sunt voluntates et actiones nostrae: et,
sicut dum non sunt, non est necesse eas esse; ita
saepe non est necesse ut aliquando sint. Nam, non
semper scribo aut volo scribere: et, sicut, dum
non scribo aut non volo scribere, non est necesse
me scribere aut velle scribere; ita necesse non est
ut aliquando scribam, vel velim scribere. Cum autem
res tam aliter esse cognoscatur in tempore
quam in aeternitate: ut aliquando verum sit quoniam
aliquid non est in tempore, quod est in aeternitate;
et quod fuit in tempore, quod ibi non fuit; et erit