PL 158, col. 515
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
temporaliter, quod ibi non erit: nulla ratione negari
videtur similiter posse aliquid in tempore
esse mutabile, quod ibi est immutabile. Quippe
non magis opposita sunt, mutabile in tempore,
et immutabile in aeternitate; quam non esse in
aliquo tempore, et esse semper in aeternitate:
et fuisse, vel futurum esse secundum tempus,
atque non fuisse, vel non futurum esse in aeternitate.
Siquidem non dico aliquid nunquam esse
in tempore, quod semper est in aeternitate; sed
tantum in aliquo tempore non esse. Non enim
dico actionem meam crastinam nullo tempore esse;
sed hodie tantum nego eam esse, quae tamen semper
est in aeternitate. Et quando negamus fuisse vel
futurum ibi esse aliquid, quod in tempore fuit aut
erit, non asserimus id quod fuit aut erit nullo modo
ibi esse; sed tantum praeterito vel futuro modo dicimus
non ibi esse, quod ibi indesinenter est, suo
praesenti modo: in his vero nulla videtur adversari
contrarietas. Sic utique sine ulla repugnantia dicitur
aliquid esse mutabile in tempore antequam sit,
quod in aeternitate manet immutabiliter, non antequam
sit, vel postquam est; sed indesinenter,
quia nihil est ibi secundum tempus. Nam hoc
ipsum ibi est aeternaliter, quia temporaliter aliquid
et est, et, antequam sit, potest non esse,
sicut jam dixi. Sufficienter ex his, quae dicta sunt,
puto patere quia praescientia Dei et liberum arbitrium
nequaquam invicem repugnant: quod facit
vis aeternitatis, quae claudit omne tempus et quae
sunt in quolibet tempore.
126 CAP. VI.-- De libertate ad ea quae sunt salutis hic quaeritur ubi, et quae sit.
Sed quoniam non in omnibus liberum habemus
arbitrium, videndum est ubi, et quae sit illa libertas
arbitrii quam semper habere creditur homo, et quid
sit illud arbitrium. Non enim idem est arbitrium et
libertas qua dicitur liberum. In multis dicitur libertas
et arbitrium; ut cum aliquem dicimus libertatem
habere loquendi, aut tacendi, et in ejus arbitrio
esse quid horum velit. In pluribus quoque aliis similiter
dicitur libertas et arbitrium, quae non semper
adsunt, aut ad salutem animae nobis necessaria
sunt. Pro illo autem arbitrio tantum, et pro illa
libertate ista ventilatur quaestio; sine quibus homo
salvari nequit, postquam potest illis uti. Nam ideo
conqueruntur multi quia putant ad salutem vel damnationem
nihil valere liberum arbitrium; sed solam
necessitatem propter Dei praescientiam. Quoniam
ergo non salvatur homo, postquam ad intelligibilem