PL 158, col. 516
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
pervenit aetatem, sine sua justitia: ibi est investigandum
hoc arbitrium, et haec libertas unde agitur,
ubi sedes et justitiae. Primum itaque ostendenda est
justitia; deinde ista libertas et istud arbitrium. Est
quidem justitia quaelibet, magna vel parva, rectitudo
voluntatis propter se servata. Libertas autem ista
est potestas servandi rectitudinem voluntatis propter
ipsam rectitudinem. Quas definitiones puto me
apertis rationibus monstrasse: priorem quidem in
tractatu [(cap. 12)] , quem feci de veritate; alterum
vero in eo, quem edidi [(cap. 3, 13)] de hac ipsa libertate;
in quo etiam ostensum est [(cap. 5)] quomodo
naturaliter et inseparabiliter sit in homine haec
libertas, quamvis non ea semper utatur; et [(cap. 6,
7, 8)] quod sit ita fortis, ut nulla res homini rectitudinem
praedictam, id est justitiam, quam habet,
valeat, quandiu hac libertate voluerit uti, auferre.
Justa vero non est naturalis, sed fuit separabilis in
principio et angelis in coelo, et hominibus in paradiso,
et est adhuc in hac vita; non tamen necessitate,
sed habentium illam propria voluntate.
Sed quoniam justitiam, qua justus est aliquis, constat
esse rectitudinem voluntatis, quam dixi: quae
rectitudo tunc tantum est in aliquo, cum ipse vult
quod Deus vult cum velle: patet quia Deus eamdem
rectitudinem non potest invito auferre; quoniam
non potest hoc velle. Sed neque velle potest ut
eam habens, nolens ulla necessitate eam deserat,
quippe vellet illum non velle, quod vult eum velle:
quod esse nequit. Sequitur ergo Deum velle hoc
modo rectam voluntatem ad volendum recte et ad
servandum eamdem rectitudinem esse liberam; quae
quando potest quod vult, libere facit quod facit.
Unde quoque apertissime cognosci potest aliquam
esse liberam voluntatem cum actione sua,
non repugnante Dei praescientia, sicut supra monstratum
est. Ponamus nunc exemplum aliquod, in quo
appareat et recta, id est justa voluntas et libertas
arbitrii, et ipsum arbitrium; et quomodo recta
voluntas impugnetur, ut deserat rectitudinem, et
qualiter eam libero servet arbitrio. Habet aliquis in
corde ut veritatem teneat, quia intelligit rectum
esse amare veritatem. Hic utique rectam jam habet
voluntatem et rectitudinem voluntatis. Aliud autem
est voluntas; et aliud rectitudo, qua recta est. Accedit
alius; et, nisi mentiatur, minatur illi mortem.
Videmus nunc in ejus esse arbitrio an deserat vitam
pro rectitudine voluntatis; an rectitudinem, pro
vita. Hoc arbitrium, quod et judicium dici potest,
liberum est; quoniam ratio, qua intelligitur rectitudo,
docet rectitudinem illam ejusdem rectitudinis